An liceat pluries in die celebrare. ¶ QVÆritur, an oporteat pluries in die celebrare? Respondeo, quòd in capit. consuluisti, & capit. te referente, de celebra. missarum, prohibitum est pluries in die celebrare, & communicare. Sed ponuntur plures exceptiones quas ego non intelligo. Prima est in natiuitate dñi , in qua ter celebramꝰ & hæc clara est. Secundam ponit Siluester si defunctꝰ sit præsens post missam celebratam. Tũc forsan hęc erat consuetudo: quæ iam videtur abrrogata . Si tamen aliquis hoc faceret non reputaretur peccare mortaliter. Tertia qñ est necessarium infirmis viaticum porrigere, & aliter haberi non potest Quarta, pro necessitate peregrinorũ , si peregrinantes in die festo venerunt post missam celebratā . Ego miror certè, & puto ꝙ āte non erat ita arcta cō suetudo semel tm̃ celebrādi , sicut nũc est. Quinta pro necessitate nuptiarũ scilicet qñ tẽpus laberet̃ , & nō possent nuptię differri. Has exceptiones ponit etiā Raymũ . Sexta secũdũ Hostiẽsẽ qñ quis habet duas ecclesias, etiam si vna sit in titulo, & alia cōmendata : & hæc consuetudo adhuc durat. Septima quando eodem die occurrũt duæ missæ, vna de die, alia de ieiunio. Hos, 7. casus ponit Palu. 4. d. 12. q. 1. arti. 4. vbi notat ꝙ omnes prædictę exceptiones intelliguntur quando sacerdos est ieiunus, aliâs in nulla necessitate licet Panor. in dicto cap. consuluisti, ponit 8. exceptiones. 7. prædictas, & octauā si superueniat aliqua magna persona, vt episcopus & similes, quos non licet transire sine auditione missæ. Et idẽ est (ait Siluester) de quolibet alio in die festo, quoniam habet præceptum audiendi missam. Glo. in dicto ca. ponit nonā . s. si esset cōsuetum in aliqua ecclesia dicere duas missas, & non sit nisi vnus sacerdos idoneus ad celebrā dum . Addunt aliqui decimā propter paupertatem ecclesiarum, & raritatẽ sacerdotũ . Et hoc habetur in iure. 21. q. 1. ca. clericus in fine. & de electione ca. dudum, &. 10. q. 3. ca. vnio. & ita habet etiam consuetudo. Siluester addit vndecimam, scilicet quandócunq: occurrit necessitas arbitrio boni viri. Probat ex dicto ca. consuluisti, vbi dicitur, ꝙ propter necessitatẽ licet pluries celebrare. Ex quo dicto eliciũt doctores hos casus. Notat Palu. ꝙ nō licet sacerdoti pluries in die quauis celebrare. Pro quacũ  aũt necessitate nemini licet bis cōmunicare in die eodẽ