ΒΆ DE tempore autem missae solennis S. Tho. dicit quod est ab hora tertia vsque ad nonam. i. vsque ad horam tertiam post meridiem. Et quod haec consuetudo fuerit in ecclesia, patet ex cap. solent de consecra. d. 1. & licet non inueniamus praeceptum de consuetudine quam nunc habemus quae reuocet prae cedentem: nihilominus virtualiter inuenitur in hoc, quod papa concedit aliqui bus priuilegia, quod possint dicere missam post meridiem. De nocte vero non est celebrandum: quia est iure cautum , praeterque in nocte resurrectionis, cum in praefactione dicatur: qui hanc sacratis simam noctem &c. Sed haec consuetudo abrogata est. In aurora autem potest celebrari, nec oportet expectare punctualiter : sed seruetur in hoc consuetudo. Credo tamen quod in casibus propter quos licet bis celebrare, licebit etiam noctu celebrare: vt propter infirmos. Vide Gabrie. in cano. lect. 14. &. 15.