¶ DE tempore autem missæ solennis S. Tho. dicit ꝙ est ab hora tertia vs ad nonam. i. vsque ad horam tertiam post meridiem. Et quòd hæc consuetudo fuerit in ecclesia, patet ex cap. solent de consecra. d. 1. & licet non inueniamus præceptum de consuetudine quam nũc habemus quæ reuocet præ cedentem: nihilominus virtualiter inuenitur in hoc, ꝙ papa concedit aliqui bus priuilegia, qđ possint dicere missam post meridiem. De nocte verô nō est celebrandum: quia est iure cautũ , pręter in nocte resurrectionis, cum in pręfactione dicatur: qui hāc sacratis simam noctẽ &c. Sed hęc consuetudo abrrogata est. In aurora autẽ potest celebrari, nec oportet expectare pũctualiter : sed seruetur in hoc consuetudo. Credo tñ ꝙ in casibus propter quos licet bis celebrare, licebit etiam noctu celebrare: vt propter infirmos. Vide Gabrie. in cano. lect. 14. &. 15.