¶ QVÆRItur, de loco in quo missa est celebranda? S. Tho. 3. p. q. 83. art. 3. dicit quód non potest celebrari nisi in locis ab episcopo consecratis . Hoc probat consuetudine ecclesiae. Vide Gabrielem in canone lect. 13. &. 14. & omnia illa quae veniunt in vsum sacramenti oportet, quod sint sacra, vt in ca. nullus presbyter, & ca. si quis de consec. di. 1. Notandum tamen est, quod quanuis offerantur priuilegia celebrandi in domibus, maxima tamen irreuerentia est dicere missam vbi dormiunt vir & vxor: cum etiam si in ecclesia dormierint, polluatur. Clericis conuenit istas deuotiones corrigere. Et papa non concedit talia priuilegia nisi cum reuerentia , & in loco honesto. De alijs ritibus si aliquid intermittatur non ex malitia sed ex negligentia quacunque , non existimetur mortale. Vnde si quispiam celebrans obliuiscatur manipuli, vel non aduertat se sine ara celebrare non timeat peccatum mortale.