¶ QVÆRItur, de loco in quo missa est celebranda? S. Tho. 3. p. q. 83. art. 3. dicit quód non potest celebrari nisi in locis ab episcopo cōsecratis . Hoc probat consuetudine ecclesiæ. Vide Gabrielẽ in canone lect. 13. &. 14. & omnia illa quæ veniunt in vsum sacramẽ ti oportet, ꝙ sint sacra, vt in ca. nullus presbyter, & ca. si quis de consec. di. 1. Notandũ tamen est, quòd quanuis offerantur priuilegia celebrandi in domibus, maxima tamen irreuerẽtia est dicere missam vbi dormiunt vir & vxor: cũ etiā si in ecclesia dormierint, polluatur. Clericis cōuenit istas deuotiones corrigere. Et papa non concedit talia priuilegia nisi cum reuerẽtia , & in loco honesto. De alijs ritibus si aliquid intermittatur non ex malitia sed ex negligentia quacun , non existimetur mortale. Vnde si quispiam celebrans obliuiscatur manipuli, vel non aduertat se sine ara celebrare nō timeat peccatum mortale.