Quo loco missa dicenda sit.

¶ QVÆRItur, de loco in quo missa est celebranda? S. Tho. 3. p. q. 83. art. 3. dicit quód non potest celebrari nisi in locis ab episcopo cōsecratis consecratis . Hoc probat consuetudine ecclesiæ. Vide Gabrielẽ Gabrielem in canone lect. 13. &. 14. & omnia illa quæ veniunt in vsum sacramẽ ti sacramenti oportet, quod sint sacra, vt in ca. nullus presbyter, & ca. si quis de consec. di. 1. | Notandũ Notandum tamen est, quòd quanuis offerantur priuilegia celebrandi in domibus, maxima tamen irreuerẽtia irreuerentia est dicere missam vbi dormiunt vir & vxor: cum etiā etiam si in ecclesia dormierint, polluatur. Clericis cōuenit conuenit istas deuotiones corrigere. Et papa non concedit talia priuilegia nisi cum reuerẽtia reuerentia , & in loco honesto. De alijs ritibus si aliquid intermittatur non ex malitia sed ex negligentia quacun quacunque , non existimetur mortale. Vnde si quispiam celebrans obliuiscatur manipuli, vel non aduertat se sine ara celebrare non timeat peccatum mortale.
Loading...