¶ QVÆritur, quomodo violetur ecclesia, et qualiter reconciliari debet. Respondeo quod ecclesia violatur in duobus casibus: vt habetur de conse . ecclesiae ca. vltimo, & c. significasti de adult. Primus est, si in ecclesia effudantur sanguis: & hoc intelligendum est de graui effusione, nam si pugno aliquem in náribus, & fluat sanguis etiam in magna quantitate non polluitur ecclesia. Et etiam intelligitur de effusione iniusta. Si enim quispiam se defendendo occidat aliquem in ecclesia, non propterea violatur. Nec oportet quod sanguis cadat intra ecclesiam, ad hoc vt violetur: sufficit enim quod ibi effundatur, etiam si percussus grauiter, exeat statim ab ecclesia anteque sanguis cadat. Secundus casus est emissio seminis, non solum illicita, sed etiam licita viri cum vxore. Pollutio tamen in somnis quacunque ex causa proueniat, non violat ecclesiam. Additur tertius casus, scilicet si in ecclesia sepeliatur excommunicatus denunciatus.