¶ QVÆritur, quomō violetur ecclesia, et qualitèr recōciliari debet. Resp. ꝙ. ecclesia violat̃ in duobus casibus: vt habet̃ de cōse . ecclesiæ ca. vltimo, & c. significasti de adult. Primꝰ est, si in ecclesia effũdat̃ sanguis: & hoc intelligẽ dũ est de graui effusione, nā si pugno aliquem in náribus, & fluat sanguis etiam in magna quātitate non polluitur ecclesia. Et etiam intelligitur de effusione iniusta. Si enim quispiam se defendendo occîdat aliquem in ecclesia, non propterea violatur. Nec oportet quòd sanguis cadat intra ecclesiam, ad hoc vt violetur: sufficit enim ꝙ ibi effundatur, etiā si percussus grauitèr, exeat statim ab ecclesia ante sanguis cadat. Secundus casus est emissio seminis, non solùm illicita, sed etiā licita viri cum vxore. Pollutio tamen in somnis quacunque ex causa proueniat, non violat ecclesiam. Additur tertius casus, scilicet si in ecclesia sepeliatur excōmunicatus denunciatus.