De modo autem quo ecclesia debet reconciliari postquam fuerit polluta, distinguendum est, quia vel ecclesia est consecrata, aut dedicata, & sic a solo episcopo est reconcilianda: nisi ipse, vel papa alteri commisserit : potest autem committi clerico cuicunque. Si autem ecclesia non fuerit consecrata, sed solum benedicta, potest a simplici sacerdote reconciliari. Si autem episcopus aegrotaret, & nolet committere alteri quod eam reconciliet, potest dare licentiam quód celebrentur ibi diuina quousque ipse possit eam consecrare. Si autem vitia sint occulta, non opus est ecclesiam reconciliari, vt tenet beatus Antoninus, Guillelm. & Hostiensis . Si autem sint publica reconcilietur. Fiunt autem publica vel ex confessione eorum qui fecerunt, vel ex euidentia facti. Ratio Ioannis Andreae est, quia ecclesia non iudicat de occultis.