De modo autem quo ecclesia debet reconciliari post fuerit polluta, distinguendum est, quia vel ecclesia est consecrata, aut dedicata, & sic a solo episcopo est reconcilianda: nisi ipse, vel papa alteri cōmisserit : potest autẽ cōmitti clerico cuicunque. Si autem ecclesia non fuerit consecrata, sed solum benedicta, potest à simplici sacerdote reconciliari. Si autem episcopus ægrotaret, & nolet cōmittere alteri ꝙ eam reconciliet, potest dare licentiam quód celebrentur ibi diuina quous ipse possit eam consecrare. Si autem vitia sint occulta, non opus est ecclesiam reconciliari, vt tenet beatus Antoninus, Guillelm. & Hostiẽsis . Si autem sint publica reconcilietur. Fiunt autẽ publica vel ex confessione eorũ qui fecerunt, vel ex euidẽtia facti. Ratio Ioannis Andreæ est, quia ecclesia non iudicat de occultis.