¶ QVÆRITVR, quando coepit missa celebrari cum istis ritibus nunc consuetis ? Respondeo, quod ritus ecclesiae in celebratione missarum est antiquissimus. Nam Dionisius qui fuit tempo re Pauli, ponit pauciores ceremonias & ritus in libro de ecclesiastica Ierar chia. Item in cap. Iacobus de consec. d. 1. dicitur. Iacobus frater domini cui primo credita est Hierosolimitana ecclesia. Et Basilius episcopus Caesariensis (cuius claritas per totum orbem refulsit) in scripturis addiderunt nobis missae celebrationem. Glo. i. ordinem missae celebrandae . Isidorus libro. 1. de officio & Dionisius dicunt, quod beatus Petrus fuit primus qui hoc fecit. Haec non inter se dissonant, potuit enim esse quod alij facerent auctoritate Petri qui erat pontifex. August. ad Ianuarij inquisitionem, tractans illa verba Pauli, caetera cum venero disponam . 1. Chorint. 11. loquens quomodo sit accedendum ad eucharistiam, dicit Paulus apud Chorinthios ordinauit ritum illum qui ordinatus fuit Romae á Petro, & Iacobo. Hugo de sancto Victo. li. 2. de sacramentis . p. p. 8. ca. vltimo dicit quod primus omnium celebrauit Petrus Antiochiae: quod potest intelligi de celebratione cum dignitate pontificali. Et ita intelligit beatus Antoni. 1. p. ti. 6. c. 8. & de his sit satis