¶ QVÆRITVR, quandò coepit missa celebrari cũ istis ritibus nũc cōsuetis ? Respondeo, ꝙ ritus ecclesię in celebratione missarum est antiquissimus. Nam Dionisius qui fuit tempo re Pauli, ponit pauciores ceremonias & ritus in libro de ecclesiastica Ierar chia. Item in cap. Iacobus de consec. d. 1. dicitur. Iacobus frater domini cui primò credita est Hierosolimitana ecclesia. Et Basilius episcopus Cæsariẽ sis (cuius claritas per totum orbem refulsit) ĩ scripturis addiderũt nobis missæ celebrationem. Glo. i. ordinẽ missę celebrādæ . Isidorus libro. 1. de officio & Dionisius dicunt, ꝙ beatus Petrus fuit primus qui hoc fecit. Hæc non inter se dissonant, potuit enim esse quod alij facerẽt auctoritate Petri qui erat pontifex. August. ad Ianuarij inquisitionem, tractans illa verba Pauli, cętera cũ venero disponā . 1. Chorint. 11. loquens quomodo sit accedẽdum ad eucharistiam, dicit Paulus apud Chorinthios ordinauit ritũ illũ qui ordinatus fuit Romæ á Petro, & Iacobo. Hugo de sancto Victo. li. 2. de sacramẽtis . p. p. 8. ca. vltimo dicit ꝙ primus omniũ celebrauit Petrus Antiochiæ: quod potest intelligi de celebratione cũ dignitate pontificali. Et ita intelligit beatꝰ Antoni. 1. p. ti. 6. c. 8. & de his sit satis