¶ QVÆritur, de aliquibus defectibus occurrentibus in missa, quomodo sit eis occurrendum? quid si sacerdos celebrans moriatur? vel si impediatur aliqua infirmitate: Dico, quod si hoc contingit ante consecrationem, non oportet quod missa perficiatur. Si autem post consecrationem debet missa per alium perfici. Sed quid faciet celebrans si meminerit se esse in mortali, aut in excommunicatione ? Respondeo quod si est ante consecrationem , dimittat missam, si non sit nota infamiae vel scandali. At si sequatur scandalum non dimittat. Si vero sit post consecrationem , omnino non debet dimittere. Idem dicendum est de eo qui meminit se non esse ieiunum. Quid, quando aranea, musca, vel aliud animal venenosum cecidit in calicem ? Respondeo, si est ante consecrationem tollat animal & vinum , & mittat aliud de nouo. Si post consecrationem accipiat animal, abluat, & comburat, & ablutio & cineres mittantur in piscinam: & sumat sanguinem. Si autem sit venenum in calice non bibat, sed seruet in calice, vel in vase apto inter reliquias: & ponat aliud vinum & iterum consecret solum vinum si nondum sumpserit hostiam. Si vero sumpserit hostiam reincipiat a consecratione hostiae. Idem faciat si post sumptionem hostiae deprehenderit nihil fuisse in calice, vel fuisse solam aquam , reincipiat a consecratione hostiae. Quamuis si iam sumpserit aquam dubitet Palude, an debeat calicem consecrare. Si autem dubitat an dixerit verba consecrationis, dicat iterum secundum Scotum. Si sanguis fundatur totus, ponat aliud vinum & consecret, & si cecidit super tabulam lambatur, & radatur & mittatur in piscinam. Si super mappam & potest fieri munde sumat, vel comburatur mappa, vel sufficienter lauetur. Regula autem generalis est, quod quotiescunque scitur vbi sunt species sacramenti, non debent comburi, sed seruari. Reliqua vide apud sanctum Thomam. Haec sufficiant de sacramento eucharistiae.