Missæ defectibus quomō occurrẽdũ ¶ QVÆritur, de aliquibus defectibꝰ occurrentibus in missa, quomodo sit eis occurrendum? quid si sacerdos celebrans moriatur? vel si impediatur aliqua infirmitate: Dico, quòd si hoc cō tingit antè consecrationem, nō oportet ꝙ missa perficiatur. Si autem post consecrationẽ debet missa per alium perfici. Sed quid faciet celebrās si meminerit se esse in mortali, aut in excō municatione ? Respō. quòd si est antè consecrationẽ , dimittat missam, si non sit nota infamiæ vel scandali. At si sequatur scandalum non dimittat. Si verò sit post cōsecrationem , omnino nō debet dimittere. Idem dicẽdum est de eo qui meminit se non esse ieiunum. Quid, quādo aranea, musca, vel aliud animal venenosum cecidit in calicẽ ? Respondeo, si est ante consecrationẽ tollat animal & vinũ , & mittat aliud de nouo. Si post consecrationem accipiat animal, abluat, & comburat, & ablutio & cineres mittantur in piscinam: & sumat sanguinem. Si autem sit venenum in calice non bibat, sed seruet in calice, vel in vase apto inter reliquias: & ponat aliud vinum & iterum consecret solum vinum si nondum sumpserit hostiam. Si verò sumpserit hostiam reincipiat à consecratione hostiæ. Idem faciat si post sumptionem hostiæ deprehenderit nihil fuisse in calice, vel fuisse solam aquā , reincipiat à cōsecratione hostiæ. Quā uis si iam sumpserit aquam dubitet Palude, an debeat calicem consecrare. Si autem dubitat an dixerit verba consecrationis, dicat iterum secundũ Scotum. Si sanguis fundatur totus, ponat aliud vinum & consecret, & si cecidit super tabulam lambatur, & radatur & mittatur in piscinam. Si super mappam & potest fieri mundè sumat, vel comburatur mappa, vel sufficienter lauetur. Regula autem generalis est, quòd quotiescunque scitur vbi sunt species sacramenti, non debẽt comburi, sed seruari. Reliqua vide apud sanctum Thomam. Hęc sufficiant de sacramento eucharistiæ.