# 49 Figura eucharistiae. ΒΆ HVIus autem sacramenti potissima figura, secundum sanct. Thom. fuit agnus paschalis. Lutherus tamen irridet figuras huius sacramenti, & offi cium. S. Tho. de corpore Christi, dicit compositum a summo Christi hoste, eo quod adducit ibi figuras, et miratur quare ibi non adduxerit figuram asinae Balaam : sed dimittamus perniciosissimum hominem. Circa hoc multa bona dicit Gabriel in canone lec. 55. vbi petens quare in canone fit mentio de sacrificio Abrahae , Abel, & Melchise. & non de agno. Respondeo hoc ideo esse factum, quia in illis tribus sacrificijs allegatur sanctitas sacrificantium, quae semper placuit Deo: esus autem agni paschalis non semper fuit acceptus Deo.