Figura eucharistiæ. ¶ HVIus autem sacramenti potissima figura, secundũ sanct. Thom. fuit agnus paschalis. Lutherus tamen irridet figuras huius sacramenti, & offi cium. S. Tho. de corpore Christi, dicit compositum à summo Christi hoste, eo quòd adducit ibi figuras, et miratur quare ibi non adduxerit figurā asinæ Balaā : sed dimittamꝰ perniciosissimũ hominem. Circa hoc multa bona dicit Gabriel in canone lec. 55. vbi petens quare in canone fit mentio de sacrificio Aabrahæ , Abel, & Melchise. & non de agno. Respō. hoc ideò esse factum, quia in illis tribus sacrificijs allegatur sanctitas sacrificantium, quæ semꝑ placuit Deo: æsus autẽ agni paschalis non semper fuit acceptus Deo.