Materia eu charistiæ panis triticeus. ¶ QVÆritur, quæ sit materia huius sacramenti? Resp. ꝙ panis, & vinũ . Ita determinatum est ab ecclesia. cap. firmiter de summa Trinitate, & fide catholica. Et in concilio Carthaginensi Et habetur de cōsecra . d. 2. ca. in sacramẽtis & ca. cùm omne, & ca. cũ Marthe de celebratione missarum. Et pa tet, nam Christus hac materia est vsus accepit (ait euāgelista ) panẽ &c. similitèr & calicem, & nō bibā ammodo de genimine vitis. Ex quo patet quòd in calice continebatur vinũ . Panis verò debet esse triticeus, ita quòd in alia materia non potest confici: vt ait. sāct . Tho. 3. p. q. 74. ar. 3. Idẽ tenet Alexan der de Ales. 4. p. q. 32. &. Durā . 4. d. 11 q. 4. & Scotus. d. 11. q. 6. Vndè om̃is panis qui in cōmuni modo loquendi vocatur panis, & est ordinatus ad alimẽ tum hominum, est sufficiens materia cōsecrationis . Ex quo sequitur, ꝙ panis ordeaceus nō est materia consecrationis, nec potest in eo cōfici hoc sacramentũ : quia nō est panis, nec ordeũ est alimentũ hominũ , sed bestiarũ . Panis aũt siliginis (de cẽteno ) quia vere est panis, & ad alimẽtũ hominũ ordinatꝰ potest consecrari. Idẽ dicẽdũ de farre, & spelta, si ex eis cōficeret̃ verꝰ panis. De farre dicit Palu. quòd sufficit. De spelta dicit Antoninus, quòd sufficit, sed quia hoc non est certum, credo esse temerarium consecrare in alio quā triticeo pane. De mayz apud indos, dubium est, an esset sufficiens materia & ideò non est consecrandum in eo. In pasta autem ex tritico (en la massa) non potest fieri consecratio, quia non est panis, sed ex ea fit panis, & habet alias proprietates quā panis, hic em̃ nutrit, illa verò interficit. In agmidone etiā sanct. Tho. tenet, ꝙ nō potest fieri cōsecratio : & ita ego credo, alij tñ dubitāt . Et Palu. 4. d. 4. &. d. 11. q. 2. ar. 4. dicit ꝙ potest in eo fieri consecratio: sed hoc nullo modo est tenẽdum .