# 51 Panis a zimus materia eucharistiae. ¶ QVÆritur, an panis consecrationis debeat esse azimus. i. sine fermento? Respon. sanct. Tho. 3. p. q. 74. a. 4. quod non est de essentia sacramenti , quod panis sit azimus, sed potest confici etiam in fermentato , quia est verus panis. Conveniens tamen est quod quilibet consecret secundum ritum suae ecclesiae. In ecclesia autem circa hoc non est vnus ritus solus, nam Graeci conficiunt in fermentato: vt dicit Grego. in regno. Sed consuetudo latinorum consecrandi in azimo conuenientior est quam consuetudo Graecorum. Nam Christus celebrauit in azimo, vt patet Matth. 26. prima autem die azimorum acceserunt discipuli ad IESVM dicentes, vbi vis paremus tibi commedere pascha? Et Luc. 22. venit autem dies azimorum in qua necesse erat occidi pascha. Graeci vero propter detestationem Nazareorum qui putabant legalia simul esse obseruanda cum euangelio : quia in lege Iudaeorum commendabantur panes azimi, ipsi elegerunt non consecrare in azimo. Et etiam vt expressius significarent Christum ex carne, & diuinitate factum . Vn de in hoc non sunt haeretici, nec peccant consecrantes in fermentato.