Panis a ʒimus materia eucharistiæ. ¶ QVÆritur, an panis consecrationis debeat esse azimus. i. sine fermento? Respon. sanct. Tho. 3. p. q. 74. a. 4. quòd non est de essentia sacramẽti , ꝙ panis sit azimus, sed potest confici etiā in fermẽtato , quia est verus panis. Cō ueniens tamen est quòd quilibet consecret secundũ ritum suæ ecclesiæ. In ecclesia autem circa hoc non est vnus ritus solus, nam Græci conficiunt in fermentato: vt dicit Grego. in regno. Sed consuetudo latinorum consecrandi in azimo conuenientior est quā cō suetudo Græcorum. Nā Christus celebrauit in azimo, vt patet Matth. 26. prima autem die azimorũ accesserũt discipuli ad IESVM dicentes, vbi vis paremus tibi commedere pascha? Et Luc. 22. venit aũt dies azimorũ in qua necesse erat occîdi pascha. Græci verò propter detestationem Nazareorũ qui putabant legalia simul esse obseruanda cũ euāgelio : quia in lege Iudęorum cōmedebantur panes azimi, ipsi elegerunt non consecrare in azimo. Et etiā vt expressius significarẽt Christum ex carne, & diuinitate factũ . Vn dè in hoc non sunt hæretici, nec peccant consecrantes in fermentato.