# 53 An oporteat materiam eucharistiae esse prae sentem. ¶ QVÆRItur tamen , an oporteat materiam esse praesentem ? Respondetur ab omnibus quod sic. Patet ex facto Christi qui consecrauit materiam praesentem , accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas, similiter & calicem . Item patet quia intentio ministri non potest distincte dirigi nisi super rem praesentem , cum omnis nostra cognitio ortum habeat a sensu, sed ad consecrandum requiritur intentio ministri, ergo & praesentia materiae. Item probatur efficatiús ex ritu ecclesiae quae nunquam materiam absentem , nec vnquam vissum est quod aliquis sacerdos bonus aut malus tentaverit contrarium facere: oportet igitur materiam esse praesentem, & apud sacerdotem . Cum enim sacramentum sit institutum propter homines, illa praesentia requiritur in materia sacramenti, quam communiter homines vocant prae sentiam: & cum res quae est post parietem non dicitur apud nos praesens , nec etiam quae est retro nos, videtur quod non possit consecrari.