An oporteat materiā eucharistiæ esse præ sentem. ¶ QVÆRItur tamẽ , an oporteat materiā esse præsentẽ ? Resp. ab oĩbus ꝙ sic. Patet ex facto Chr̃i qui cōsecrauit materiā præsentẽ , accepit panẽ in sanctas ac venerabiles manꝰ suas, similitèr & calicẽ . Itẽ patet quia intentio ministri non potest distinctè dirigi nisi super rẽ pręsẽtem , cũ omnis nr̃a cognitio ortũ habeat à sensu, sed ad consecrandum requirit̃ intẽtio ministri, ergo & præsentia materiæ. Itẽ ꝓbat̃ efficatiús ex ritu ecclesiæ quæ nunquā materiā absentẽ , nec vnquā vissum est ꝙ aliquis sacerdos bonus aut malus tẽ tauerit cōtrariũ facere: oportet igitur materiā esse præsentem, & apud sacerdotẽ . Cùm enim sacramentũ sit institutum propter homines, illa præsentia requiritur in materia sacramenti, quam cōmunitèr homines vocāt præ sentiam: & cùm res quæ est post parietem non dicitur apud nos pręsens , nec etiam quæ est retro nos, videtur quòd non possit consecrari.