¶ SEQVITVR SACRAmentum eucharistiae. De sacramento eucharistiae tract. Magist. sent. in. 4. d. 8. & S. Tho. 3. q. 73. & ante omnia . # 47 Eucharistia est sacramentum . QVÆritur, an eucharistia sit sacramentum ? Respondetur ab omnibus christianis, quod sic, & maximum omnium sacramentorum . Ita determinatur in multis concilijs. Et ecclesia cantat, tantum ergo sacramentum. &c. Sed quid est illud quod vocamus sacramentum , an sit actio ipsa puta consecratio , vel sumptio eucharistiae, vel aliquid aliud? Respondeo ex sanct. Tho. 3. p. q. 73. ar. 1. ad. 3. &. 78. art. 1. ad. 2. quod nec consecratio, nec sumptio eucharistiae, est sacramentum nec pars sacramenti, sed sacramentum eucharistiae perfectum est id quod remanet post consecrationem. Sicut enim collatio baptismi non est sacramentum baptismi, ita nec consecratio eucharistiae est sacramentum , nec ipsa sumptio, sed species ipsae, & corpus Christi sunt sacramentum: vt patet in cap. multi. 1. q. 1. vbi dicitur. Sunt autem sacramenta , baptisma, chrisma, corpus Christi & sanguis: ecce aperte dictum. Et licet sub diuersis speciebus contineatur corpus Christi, est tamen vnicum sacramentum, non vnitate naturali cum species sacramentales differant specie: sed vnitate finis. Quia omnia quae in eo sunt ordinantur ad vnum finem scilicet vel ad continendum Christum, vel ad fa ciendam vnitatem corporis mystici. # 48 Eucharistia an sit de necessitate salutis. ¶ QVÆritur, vtrum sacramentum eucharistiae sit de necessitate salutis? Respondeo quod est praeceptum de eucharistia, vt patet Ioan. 6. nisi manducaueritis carnem filij hominis. Secundo dico quod hoc sacramentum non est ita de necessitate salutis, sicut baptismus. Nam nemo potest saluari sine baptismo realiter, vel in voto suscepto: & tamen sine eucharistia possunt saluari multi, vt de facto saluantur pueri baptizati, ac proinde non est ita de necessitate salutis, sicut baptismus. Eucharistia autem interpretatur bona gratia, vt pate. 1. quaest. 1. capit. multi. Ab alijs interpretatur, gratiarum actio, synaxis, communio, & sacrificium. # 49 Figura eucharistiae. ¶ HVIus autem sacramenti potissima figura, secundum sanct. Thom. fuit agnus paschalis. Lutherus tamen irridet figuras huius sacramenti, & offi cium. S. Tho. de corpore Christi, dicit compositum a summo Christi hoste, eo quod adducit ibi figuras, et miratur quare ibi non adduxerit figuram asinae Balaam : sed dimittamus perniciosissimum hominem. Circa hoc multa bona dicit Gabriel in canone lec. 55. vbi petens quare in canone fit mentio de sacrificio Abrahae , Abel, & Melchise. & non de agno. Respondeo hoc ideo esse factum, quia in illis tribus sacrificijs allegatur sanctitas sacrificantium, quae semper placuit Deo: esus autem agni paschalis non semper fuit acceptus Deo. # 50 Materia eu charistiae panis triticeus. ¶ QVÆritur, quae sit materia huius sacramenti? Respondetur quod panis, & vinum . Ita determinatum est ab ecclesia. cap. firmiter de summa Trinitate, & fide catholica. Et in concilio Carthaginensi Et habetur de consecra . d. 2. ca. in sacramentis & ca. cum omne, & ca. cum Marthe de celebratione missarum. Et pa tet, nam Christus hac materia est vsus accepit (ait euangelista ) panem &c. similiter & calicem, & non bibam ammodo de genimine vitis. Ex quo patet quod in calice continebatur vinum . Panis vero debet esse triticeus, ita quod in alia materia non potest confici: vt ait. sanct . Tho. 3. p. q. 74. ar. 3. Idem tenet Alexan der de Ales. 4. p. q. 32. &. Duran . 4. d. 11 q. 4. & Scotus. d. 11. q. 6. Vnde omnis panis qui in communi modo loquendi vocatur panis, & est ordinatus ad alimentum hominum, est sufficiens materia consecrationis . Ex quo sequitur, quod panis ordeaceus non est materia consecrationis, nec potest in eo confici hoc sacramentum : quia non est panis, nec ordeum est alimentum hominum , sed bestiarum . Panis autem siliginis (de centeno ) quia vere est panis, & ad alimentum hominum ordinatus potest consecrari. Idem dicendum de farre, & spelta, si ex eis conficeretur verus panis. De farre dicit Palu. quod sufficit. De spelta dicit Antoninus, quod sufficit, sed quia hoc non est certum, credo esse temerarium consecrare in alio quam triticeo pane. De mayz apud indos, dubium est, an esset sufficiens materia & ideo non est consecrandum in eo. In pasta autem ex tritico (en la massa) non potest fieri consecratio, quia non est panis, sed ex ea fit panis, & habet alias proprietates quam panis, hic enim nutrit, illa vero interficit. In agmidone etiam sanct. Tho. tenet, quod non potest fieri consecratio : & ita ego credo, alij tamen dubitant . Et Palu. 4. d. 4. &. d. 11. q. 2. ar. 4. dicit quod potest in eo fieri consecratio: sed hoc nullo modo est tenendum . # 51 Panis a zimus materia eucharistiae. ¶ QVÆritur, an panis consecrationis debeat esse azimus. i. sine fermento? Respon. sanct. Tho. 3. p. q. 74. a. 4. quod non est de essentia sacramenti , quod panis sit azimus, sed potest confici etiam in fermentato , quia est verus panis. Conveniens tamen est quod quilibet consecret secundum ritum suae ecclesiae. In ecclesia autem circa hoc non est vnus ritus solus, nam Graeci conficiunt in fermentato: vt dicit Grego. in regno. Sed consuetudo latinorum consecrandi in azimo conuenientior est quam consuetudo Graecorum. Nam Christus celebrauit in azimo, vt patet Matth. 26. prima autem die azimorum acceserunt discipuli ad IESVM dicentes, vbi vis paremus tibi commedere pascha? Et Luc. 22. venit autem dies azimorum in qua necesse erat occidi pascha. Graeci vero propter detestationem Nazareorum qui putabant legalia simul esse obseruanda cum euangelio : quia in lege Iudaeorum commendabantur panes azimi, ipsi elegerunt non consecrare in azimo. Et etiam vt expressius significarent Christum ex carne, & diuinitate factum . Vn de in hoc non sunt haeretici, nec peccant consecrantes in fermentato. # 52 An requiratur certa quantitas. ¶ QVÆRITVR, vtrum requiratur certa, & determinata quantitas panis ad consecrandum , vel an posset sacerdos consecrare tamen panis quantum sibi placuerit? S. Tho. 3. p. q. 74. ar. 2. tenet quod nulla est quantitas panis, aut vini tam magna ad consecrandum quae non possit esse materia huius sacramenti : sicut in rebus habentibus materiam, ex parte finis determinatur quantitas materiae: vt in domo, & in fabricatione nauis, ex parte intentionis determinatur quantitas. Ita etiam tenet Sco. Du. Gab. & omnes , & idem dicendum est de paruitate. # 53 An oporteat materiam eucharistiae esse prae sentem. ¶ QVÆRItur tamen , an oporteat materiam esse praesentem ? Respondetur ab omnibus quod sic. Patet ex facto Christi qui consecrauit materiam praesentem , accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas, similiter & calicem . Item patet quia intentio ministri non potest distincte dirigi nisi super rem praesentem , cum omnis nostra cognitio ortum habeat a sensu, sed ad consecrandum requiritur intentio ministri, ergo & praesentia materiae. Item probatur efficatiús ex ritu ecclesiae quae nunquam materiam absentem , nec vnquam vissum est quod aliquis sacerdos bonus aut malus tentaverit contrarium facere: oportet igitur materiam esse praesentem, & apud sacerdotem . Cum enim sacramentum sit institutum propter homines, illa praesentia requiritur in materia sacramenti, quam communiter homines vocant prae sentiam: & cum res quae est post parietem non dicitur apud nos praesens , nec etiam quae est retro nos, videtur quod non possit consecrari. # 54 Vinum vitis est materia eucharistiae. ¶ QVÆRITVR, vtrum vinum vitis sit materia huius sacramenti? Respondeo quod sic. Quia in vino vitis consecrauit Christus, vt patet Matthaei. 26. non bibam de hoc genimine vitis. Et habetur ca. didiscimus, & ca. cum omne de consecra . d. 2. & in alijs multis locis. In aceto non possit consecrari . ¶ VTRVM, autem possit consecrari in aceto? Respondeo omnino quód non. Et non dubium de hoc, quia non est vinum: sed corruptio vini. Licet Glo. in ca. sicut (el primero de consecratione. d. 2.) dicat contrarium : sed misit falcem in messem alienam, & turpiter errauit, nisi intelligatur de vino aliquantulum corrupto, (hoc est, que tiene vna punta de vinagre) in tali enim consecrari potest : quia est vinum verum . Sed vtrum { Mustum in vbis non potest consecrari. } posset consecrari in vino contento in racemis, in musto? Respondeo quod non debet fieri: prohibitum enim est in c. cúm omne de consecra. d. 2. Secundo dico quod nec posset fieri consecratio in tali vino, quia sicut pasta non est panis, sed ex ea fit panis, ita nec succus ille intra vuas contentus est vinum, sed ex eo fit vinum, & ideo non potest esse materia consecrationis. # 55 Aqua miscenda cum vino in calice ¶ QVÆRItur vtrum aqua sit miscenda cum vino? Respondeo quod sic. Et habetur ca. in sacramento de conse. di. 2. & ibidem ca. scriptura, & ca. cum Marthe de celebratione missarum , et in multis alijs ca. Est autem necessaria aqua necessitate praecepti , non tamen necessitate sacramenti , vt tenent omnes theologi. # 56 In eucharistia non manet substantia panis & vini. ¶ DVBITAtur, an in eucharistia maneat substantia panis, & vini? Ad hoc. S. Tho. 3. p. q. 75. arti. 2. & omnes doctores dicunt quod non, & hoc de fide tenendum est. Et fuit determinatum in concilio Constatino se. 8. vbi condemnatus fuit Vuicleph qui oppositum tenebat. Et in concilio Lateranensi in ca. firmiter de summa Trinitate, & fide catholi. Definit autem per consecrationem esse ibi panis, materia, & forma, manentibus accidenti bus, et incipit ibi esse corpus Christi loco panis. Non tamen dicitur panis annihilari licet nihil ipsius maneat, quia omnis motus accipit nomen a termino ad quem, sicut vocamus calefactionem quando ex aqua frigida fit calida, quia illa actio terminatur ad calorem. Cum igitur conuersio ista non habeat pro termino desitionem panis, sed praesentia corporis Christi sub his speciebus, ideo non est dicenda annihilatio panis, sed conuersio: licet desinat esse materia et forma panis secundum se et quodlibet sui. Disputatio videtur de nomine, sed hoc modo dicitur conuenientius . # 57 In eucharistia manent accidentia panis & vini. ¶ VTRVM omnia accidentia panis & vini maneant in hoc sacramento? S. Tho. 3. p. q. 75. art. 5. respondet quod sic, ea enim accidentia quae nos in eucharistia videmus, clarum est quod erant panis, & hoc congruit, quia horribile esset commedere carnem Christi in pro pria specie. Et quia diminueretur meritum fidei: vide rationes sanct. Tho. loco allegato. Manent etiam in hoc sacramento aliquae proprietates panis & vini, nam homo sine miraculo nutritur eisdem. # 58 Conversio panis & vini est instantanea ¶ VTRVM praedicta conuersio sit instantanea , vel successiua? Respondetur secundum omnes quod fit in instanti, nam successio in rebus naturalibus est vel ex defectu materiae, vel formae, vel agentis : sed hic propter nihil istorum est necessarium quod fiat successiue, ergo fit in instanti. Et verba consecrationis sunt causa huius conuersionis, sed illa finiuntur in instanti, ergo conuersio fit in instanti, scilicet in primo instanti non esse verborum. In consecratione autem hostiae ex vi verborum est ibi corpus Christi , & etiam anima rationalis quae dat formam corporeitatis, est enim ibi corpus Christi, & etiam caro Christi de qua antea dixerat, nisi manducaueritis carnem filij hominis: sunt & ossa, & sanguis , dicit enim Christus. Hoc est corpus meum, id est humanum, & per consequens caro, & sanguis, & ossa. Nam corpus humanum (vt dicitur. 2. de anima) est corpus phisicum organicum potentia vitam habens, cuius actus est anima. Caro autem capitur pro materia, & forma: etiam cum accidentibus. Sanguis vero sub specie panis est ex naturali concommitantia , non ex vi verborum ficuti & anima, & diuinitas ipsa. # 59 Christus est totus in tota hostia, et in qualibet parte. ¶ QVÆritur, vtrum Christus sit totus in tota hostia, & totus in qualibet parte hostiae? S. Tho. ingenue fatetur se nescire modum, quo Christus est in hoc sacramento. Alexan. de Ales. 4. p. q. 40. Altisiodorensis, Ricardus Bonauentu. Palu. Duran . Capreo. S. Thomas, & omnes antiqui ponunt hunc modum, & dicunt quod Christus est totus in tota hostia, & totus in quali bet eius parte, & quod omnes partes Christi sunt simul cum qualibet parte hostiae, sed non simul inter se, nam corpus Christi in hostia est extensiue & semptem pedum. Nec membra Christi in hostia sunt simul sed sicut in cae lo. Quantitas enim habet duo officia, vnum est separare partem ex parte subiecti, ita quód caput sit extra pedes, & brachia extra crura. Alterum est extendere partes in situ in ordine ad locum . Quantitas ergo in eucharistia exercet officium primum, non tamen secundum: nam si Christi corpus non esset in hostia extensum, non esset organizatum, nec cum figura, & viueret ibi violenter. Hunc etiam modum tenet Scotus, Maio. & Marsilius. Ex quo sequitur quod corpus Christi in eucharistia vere, & sine fictione quacunque potest a nobis imaginari cuiuscunque figurae voluerimus. Et si de pingitur crucifixus, eo modo se haberet, sicut si esset vnus puer tantillus, sicut est imago crucifixi in hostia, nam vbi sunt oculi imaginis est oculus Christi, & vbi manus imaginis, ibi et manus Christi, quomodocunque figurata sit imago. Haec non est mala imaginatio. # 60 Christus quomodo moueatur in eucharistia ¶ QVÆRItur, vrum Christus moueatur in hoc sacramento? S. Tho. 3. p. q. 76. ar. 6. ponit duas propositiones. Prima corpus Christi in eucharistia non potest moueri localiter per se: quia non potest transire ab vna parte hostiae ad aliam. Secunda, ad motum hostiae corpus Christi mouetur localiter de per accidens, sicut motis nobis mouentur ea quae sunt in nobis. Idem dicit Marsilius. 4. q. 7. art. 3. dub. 5. De alijs autem motibus, alterationis, calefactionis , corruptionis & similibus, dicit. sanct. Tho. & Scot. quod non est ibi capax alicuius actionis, aut passionis naturalis, saltem respectu alicuius extrinseci, respectu cuius habet se corpus Christi sicut si esset substantia spiritualis . Et ita communiter tenent omnes: & hoc non est propter impedimentum Christi, sed naturaliter . Et sic in sacramento hoc non est mobiliter Christus, nisi solo motu locali. Et si corruptis speciebus desinat ibi esse corpus Christi, non tamen dicitur corrumpi: sicut nec ego desinens esse in hoc loco, dicor corrumpi . Manet igitur Christus tandiu in speciebus, quamdiu maneret substantia panis, & vini, si non essent consecratae. # 61 Christus an videri possit in eucharistia . ¶ QVÆRITVR, vtrum Christus possit videri in hostia? Respondeo ex sanct. Tho. 3. p. q. 76. art. 7. quod naturaliter loquendo nullus oculus corporeus, praeter oculum Christi potest videre Christum in eucharistia, nec oculus corporis glorificati. Idem dicit Scotus 4. d. 10. quaest. 9. & Marsilius. q. 7, ar. 3. & Durand. di. 10. q. 4. Secundo dico quod oculus Christi in eucharistia videt se existentem in eucharistia. Hoc sanct. Tho. 3. p. q. 76. ar. 7. ad secundum . Et quia litera est ibi mendosa, debet sic legi. Ad. 2. dicendum quod oculus corporalis Christi videt se in sacramento , non tamen potest videre ipsum modum existendi quo est sub sacramento quod pertinet ad intellectum. Tertio dico quód oculus corporalis, tam viatoris, quam beati, per miraculum potest Christum videre in eucharistia. Hoc sanct. Tho. & conuenit etiam Scotus. Et haec de oculo corporali. Vtrum vero per intellectum possit Christus videri, & eius modus existendi in hoc sacramento? Dico cum sanct. Thom. loco citato nunc quód naturaliter loquendo nullus intellectus humanus, aut angelicus coniunctus, aut separatus potest cognoscere Christum in hoc sacramento secundum quod est sub speciebus. Patet quia iste modus existendi est supernaturalis excedens totam naturae facultatem. Secundo dico quod beati vident hoc mysterium, sed in verbo nam cum hoc sacramentum sit unum prae cipuum de substantia fidei, & vissio correspondeat fidei, & spei, beati vident illud: sicut audiuimus enim sic vidimus in ciuitate domini Dei nostri Psalm . 47. # 62 An in miraculosis apparitionibus eucharistiae sit Christus ¶ QVÆritur, an quando in hostia apparet puerulus, vel aliquid aliud (sicut saepe apparuit Grego. & Paschasio) sit ibi realiter Christus? S. Tho. 3. p. q. 76. arti. 8. dicit quod dupliciter potest fieri huiusmodi apparitio. Primo per modum transeuntis, ita quod subito redit hostia ad suam propriam formam , & tunc a parte rei nulla est facta mutatio, sed solúm ex parte oculorum, & sensuum nostrorum: sicut prophetis apparebant vissiones animalium & bestiarum, quae tamen non erant a parte rei. Fit autem hoc in eucharistia aliquando vt sciamus ibi esse corpus Christi. Secundo modo potest fieri talis aparitio perseueranter, & tunc a parte rei facta est vera mutatio specierum. Et si in forma carnis, aut sanguinis appareat non sunt sumendae propter horrorem species illae, & quia humanis carnibus vesci illicitum videtur. Essent tamen praedictae species adorandae sicut antea. # 63 An accidentia maneant sine subiecto in eucharistia . ¶ QVÆRITVR, an accidentia maneant sine subiecto in hoc sacramento , vel an species quae sunt in hoc sacramento habeant aliquod subiectum ? Sanctus Thomas. 3. p. q. 77. artic. 1. & omnes concorditer dicunt, quod accidentia manent sine subiecto in hoc sacramento. Quia non sunt in pane, cum ille iam desierit esse. Nec sunt in corpore Christi, quia accidens migrare non potest de subiecto in subiectum . Et etiam quia Christus habet iam alia accidentia, nec ista conueniunt illi. Et sic est determinatum in ca. firmiter de sum. Trinit. & fide catholica. Quantitas autem est sine subiecto miraculose a Deo substentata. Aliae vero qualitates, vt albedo, caliditas, frigiditas, & aliae similes sunt in quantitate sine miraculo, & sine speciali Dei concursu. Sicut enim in actibus naturalibus principale agens est substantia, tamen non mediante se, sed mediante accidente, sic in causalitate causae materialis, principale subiectum accidentium est substantia corporea, sed non immediate sed quantitate mediante . Et tales qualitates sine miraculo nouo, habent suas operationes : nam species vini consecrati frigefaciunt naturaliter si vinum erat frigidum : nam frigefacere non conuenit substantiae nisi frigiditatis ratione , cum ergo ibi sit frigiditas naturaliter frigefacit. Sic igitur species consecratae faciunt, & producunt quicquid agere, & producere possent, si manerent cum substantia panis, & vini. # 64 An vino consecrato posit misceri alius liquor. ¶ QVÆritur, vtrum vino consecrato possit misceri aliquis liquor non consecratus ? & si talis mixtio fiat, an sit totum consecratum? vel pars, aut nihil, vel pars sic, & pars non? Haec est grauis difficultas. Sanct. Tho. 3. p. q. 77. a. 8. ponit aliquas propositiones. Prima, si misceantur duo liquores diuersarum specierum, si sint in quantitate sufficienti , & fiat perfecta mixtio, vtrumque corrumpitur & fit vnum tertium. Secunda, si misceantur duo liquores eiusdem speciei, & in quantitate sufficienti, vtrumque corrumpitur, & fit vnum tertium . Tertia, si vino consecrato apponatur tantundem aquae, vel alterius liquoris, non manet ibi corpus Christi: iam enim non est vinum. Quarta si vino consecrato misceatur aliud vinum non consecratum eiusdem speciei in quantitate sufficienti, non manet ibi corpus Christi. Sed hoc vltimum intellige quando per multum tempus, & per motum magnum (quod raro continget) fieret perfecta mixtio. Tunc enim non manerent partes vini consecrati, quia essent diuisae sub intrantibus alijs vini superadditi. Vnde post sumptionem sanguinis ecclesia consueuit accipere bis vinum, vt si manserit aliquid sanguinis assumatur. Dico ergo sine metu quod etiam addito multo vino non consecrato , manet ibi corpus Christi, & sanguis eius, et consequenter quod in secunda ablutione, melius erit assumere plus aquae quam vini: quia tunc corrumpentur species vini. # 65 Forma consecrationis pa nis & vini. ¶ QVÆritur, quae sit forma huius sacramenti? Respondeo secundum omnes et est determinatio ecclesiae in cap. cum Marthe de celebratione missarum , et in concilio Florentino, forma consecrationis panis est haec. Hoc est enim corpus meum. Et forma consecrationis vini haec . Hic est enim calix sanguinis mei, noui & aeterni testamenti mysterium fidei, qui pro vobis, & pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Et oppositum dicere est pessimus error. Et male de hoc dubitat Erasmus in annotationi. 1. Chorint. 11. vbi ait. Vtinam Paulus nobis traderet quibus verbis sacer ille panis consecrari deberet. Vere miror, non de erroribus horum grammatistarum , sed de eorum superbia maxima, qui non habentes auctoritatem pro se, reuocant hoc in dubium. Sed illis dimissis, dicimus hanc esse formam consecrationis eucharistiae, qua vsus est Christus in vltima coena . Hoc est enim corpus meum . Et ita etiam aperte dicit. S. Cypria. de coena domini in principio, & Ambro. li. de sacramentis , & habetur de conse. d. 2. ca. conse. &c. Illa autem verba quae praecedunt formam consecrationis, scilicet, qui pridie quam pateretur . &c. Licet Sco. dicat esse ita necessaria, vt sine ipsis esset dubia consecratio: melius tamen . S. Tho. 3. p. q. 78. a. 1. 4. & Duran . d. 8. dicunt non esse necessaria, necessitate sacramenti , cum non sint forma, propter ordinationem tamen ecclesiae non liceret ea praetermittere. In consecratione vero sanguinis, calicis forma est. Hic est enim calix sanguinis mei . Haec sola verba secundum communem opinionem sunt sufficientia ad consecrationem sanguinis. Reliqua vero quae sequuntur scilicet noui, & aeterni testamenti , &c. sunt de perfectione formae, & non de essentia sacramenti : sicut ly ego in forma baptismi. Hoc patet, quia Graeci ita consecrant sanguinem , nec ob hoc sunt damnati ab ecclesia, & in missali b. Basilij illa sola verba tanquam forma erant rubeis literis scripta. Scotus tamen admonet quod sacerdos non debet intendere consecrare per ista, vel illa verba: sed debet absolute consecrare, dicens omnia illa verba quae sunt in forma qua nunc ecclesia nostra vtitur. Ly enim, in utraque forma, non est de essentia sacramenti. Nullus enim euangelista ponit illud, male tamen faceret qui omitteret illud. Potest etiam forma dici quacumque lingua, sed tamen variare illam, & alia lingua dicere, peccatum esset, licet sacramentum teneret. # 66 Quid demonstret pronomen hoc in consecratione panis. ¶ QVÆritur, quid demonstretur in forma eucharistiae per illud pronomem hoc? Respondeo quod licet de hoc sint variae opiniones, tenendum tamen est cum sanct. Tho. 3. p. q. 78. art. 5. & super episto. 1. Cho. 11. vbi ponit aliquas propositio. Prima tam Christus quam sacerdos aliquid demonstrant per ly hoc, quia alias ver ba non applicarentur materiae. Secunda, per ly hoc non demonstratur aliquid singulare, & discrete: sed dicitur in generali & distincte, & sensus est, contentum sub his speciebus est corpus meum. Sicut cum dicimus. Hic est calix. &c, intelligitur contentum in hoc calice, est sanguis meus. Sicut quando demonstro marsupium & dico, hoc est aurum: sensus est, quod continetur hic est aurum. Sic etiam in forma significatur, quod continetur, vel continebitur, Hic est corpus meum. Item tenet Ricard. 4. d. 8. q. 1. art. 3. & Duran. di. 8. q. 2. ad primum argumentum principale, & Capreo. d. 8. &. 9. q. vnica ad argumenta contra. 5. conclusionem . & Altisiod. & Glos. super Matth. 26. & Marsi. 4. q. 6. Et est manifestum, nam illa forma Hoc est corpus meum, nihil aliud facit nisi quod corpus Christi contineatur sub his speciebus, ergo hoc ip sum significatur per formam. # 67 Effectus eucharistia . QVÆRITVR, qui sint effectus huius sacramenti? Respondet sanct. Tho. 3. p. q. 79. a. 1. quod primus effectus est collatio gratiae : haec autem gratia confertur in sumptione, vt patet Ioan. 6. qui manducat meam carnem , & bibit meum sanguinem in me manet & ego in eo. Gratias quas promittit Christus in hoc sacramento promittit ratione sumptionis ergo ante sumptionem non conferuntur : & de hoc non est dubitandum . Datur autem praedicta gratia immediate in ipsa sumptione. Et omnibus sumentibus eucharistiam confertur aequalis gratia ratione sacramenti ex opere operato, non tamen ideo datur maior gratia , quia recipitur sub utraque specie: nam alias qui maiorem hostiam sumeret, maiorem perciperet gratiam ratione quantitatis continuae , quod est falsum, ac proinde nec ratione quantitatis discretae : cum sub specie panis & vini sit vnicum sacramentum . Et alias fraudaretur populus magna gratia sacrificij: cum perfecto pia mater ecclesia non negaret illud sub vtraque specie, si daretur maior gratia . Iste autem effectus gratiae non impeditur per peccatum veniale: licet enim quis recipiat eucharistiam in actuali peccato veniali, non ideo impeditur augmentum gratiae in eo, vt ait sanct. Tho. 3. p. q. 79. a. 8. quia alias esset magnum periculum . Quis enim sine peccato veniali accederet saepe ? per peccatum autem veniale impeditur actualis sensus gustus, & delectatio spiritualis . Nec etiam requiritur tunc motus liberi arbitrij actualiter concommitans sumptionem eucharistiae : sufficit enim motus liberi arbitrij praecedens , vt etiam dicit sanct. Tho. 4. d. 15. q. 1. ar. 3. quaestiuncula . 2. ad. 2. # 68 Per eucharistia remittitur peccatum mortale ¶ QVÆRItur, an per hoc sacramentum remittatur peccatum mortale, an scilicet possit quis accedere ad eucharistiam in peccato mortali, ita quod non peccet mortaliter de nouo . Respondeo quod dupliciter potest quis accedere cum mortali. Vno modo scienter, & talis semper peccat mortaliter de nouo, non diiudicans corpus domini iudicium sibi manducat & bibit. Secundo modo ignoranter , quia scilicet doluit, & credidit se habuisse sufficientem dolorem: cum tamen in rei veritate talis dolor non fuerit sufficiens, & talis non accedit indigne, nec peccat mortaliter, quinimo virtute sacramenti remittitur prae cedens peccatum. Hoc sanct. Thom. 3. p. q. 79. ar. 3. et. q. 80. ar. 4. et Alexan. de Ales. 4. p. q. 46. memb. 3. ad secundum , et Bonauentura. 4. di. 9. q. 7. et Gabriel in canone lectione. 8. et Marsil. 4. q. 6. art. 4. conclusione. 1. et Gerson in multis locis, et super Magistrum , tracta. 9. p. 3. et Adrianus. q. 1. de eucharistia, et omnes praeter vnum Maio. Pa tet autem hoc, nam alias cum non possit homo scire vtrum odio , vel amore sit dignus, iuxta illud, nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum, prima Chorint. 4. & Iob. 9. verebar omnia opera mea. & ibi si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima mea, & de propitiato peccato noli esse sine metu, Ecclesiasti. 5. Periculosissimum esset accedere ad eucharistiam & talis exponeret se periculo peccati mortalis, cúm nemo sciat se sine peccato accedere. Item Ioannis. 6. dicit Christus panis verus est qui de coelo descendit, & dat vitam mundo: cum igitur accedens in gratia iam habeat vitam: si aliquando existenti in mortali inculpabiliter ignorato non daret gratiam nunquám esset verum quod hic panis vitam daret mundo. Satis est igitur, ad hoc vt quilibet securus accedat ad eucharistiam, quod doleat de praeteritis, & proponat cauere futura, licet aliquando non sint remissa peccata: & tunc remissionem eorum accipiet, non ratione contritionis , quae perficietur: sed ratione sacramenti, quod secundum Augustinum , & sanctos, viuificat mortuos, & semper sic accedens habebit gratiam . Et licet de hoc aliqui dubitent, ego tamen nullum dubium habeo. # 69 Ante sumptionem eucharistiae prae requiritur confessio. ¶QVÆritur, an ante sumptionem eucharistiae sit necessaria confessio, vel an sufficiat sola contritio cum proposito confitendi peccata semel in anno? Respondeo sententia omnium theologo rum, sanct. Tho. Duran. Scoti, Palu. Alexan. Bonauen. Gabriel. Ocha. & aliorum est, quod necessarium est confiteri omnia peccata mortalia anteque accedamus ad eucharistiam. Hoc autem non solum dicunt iure possitiuo tantum, sed etiam iure diuino: & hoc habitum est semper pro certo, & ab antiquo. Vnde Hugo de sancto Victore, vir magnae auctoritatis in lib. de ecclesiastica potestate dicit, audacter dico si ante sacerdotis confessionem , quis accesserit ad corpus, & sanguinem Christi, reus erit corporis, & sanguinis domini quantumuis poeniteat, & vehementer doleat, & ingemiscat. Hoc autem dixit, 60. annis ante Innocen. 3. qui instituit cap. omnis vtriusque sexus. Ex quo patet quód non de nouo in praedicto capitulo fuit positum praeceptum de confessione ante eucharistiam praemittenda . Et Cypria. in epistola ad fratres consistentes in plebe, reprehendit episcopos sui episcopatus Carthaginensis, eo quod non memores euangelij, & suae auctoritatis, lapsis dabant eucharistiam ante confessionem. Idem dicit (& adhuc acrius) in libello ad lapsos, & in alijs locis multis & lib. 6. ecclesiasticae historiae refert Eusebius de Philipo imperatore quod cum in die paschae communicare vellet, non fuit permissus ab episcopis nisi prius confiteretur peccata, omnino igitur tenendum est contra Caietanum necessariam esse confessionem sacramentalem ante sumptionem eucharistiae. Quod etiam probatur ex consuetudine ecclesiae, quam frangentes putant se grauiter errare. Item eucharistia est sacramentum vnitatis ecclesiasticae, ergo recipiens illam oportet, non solum vt reconcilietur Deo per contritionem, sed etiam ministris ecclesiae per confessionem. Item Matthaei. 6. Christus dicit si ofers munus tuum ante altare, et ibi recordatus fueris, quod frater tuus habet aliquid aduersum te relinque ibi munus ante altare, & vade reconciliari fratri tuo. Haec igitur sententia tenenda est, quanuis non putem haereticum quod Caietanus dicit. # [70] I. Casus . Aliquando licet sumere eucharistia sine prae uia confessione . ¶ QVÆRITVR, an liceat aliquando sumere eucharistiam ante confessionem? Respondeo secundum omnes , quod sic, primo quando quis tempore necessitatis, quo tenetur sumere eucharistiam non habet copiam confessoris. Cum enim prae cepta domini suauia sint, nec praecepta positiva militent conra ius naturale, non tenemur ea implere cum infamia nostra: ac proinde si parrochus ruranus, non habet confessorem, & si non celebrat se diffamat, celebrare potest sine praeuia confessione. Et eodem modo si ego habeam casus reseruatos, & non est episcopus praesens, & si non celebro infamor, possum celebrare sine confessione peccati reseruati. Item propter { Secundus . } reuerentiam sacramenti, puta si coepi celebrare, & in ipsa celebratione meminero alicuius peccati mortalis, non oportet vt relinquam missam quia facerem irreuerentiam eucharistiae: & hoc etiam si sim in ipso principio missae : licet solum introitum dixerim. Ita tenet Ricard. Palu. & alij, quod credo verum quanuis archiepiscopus florentinus dicat, quod si ante consecrationem recordetur, & possit sine scandalo quaerere confessorem: debet illum quaerere. Sed non credo hoc esse verum . Idem dicendum est de his qui sunt ibi parati ad recipiendam eucharistiam, qui si ibi recordati fuerint alicuius mortalis, secure possunt communicare , etiam ante confessionem propter reuerentiam sacramenti. Nec de hoc dubito. # 71 An eucharistia sit danda peccatoribus. ¶ QVÆRITVR, vtrum sacerdos debeat dare eucharistiam peccatori perseueranti in peccato, & petenti eam? Respondeo primó secundum omnes, quod publico peccatori, concubinario, vsurario, meretrici, & similibus non debet dari eucharistia: quia esset mittere margaritas ante porcos, et san ctum dare canibus. Item, quia talis publicus peccator, non habet ius ad petendum sacramentum, quia est sibi prohibitum. 1. Cho. 11. probet autem se ipsum homo, & sic de pane illo aedat, ergo qui negat ei sacramentum, non facit ei iniuriam. Per publicum autem peccatorem, intelligimus cum sanct. Tho. 3. p. q. 80. ar. 6. & 4. d. 9. q. 1. art. 1. eum qui damnatur a iudice propter euidentiam facti cuius populus est testis: vt dicitur in cap. cum dilectus de purgatione canonica, & ca. euidentia de accusatione, & ca. tua nos, de cohabitatione clericorum , et mulierum talibus igitur neganda est eucharistia. Verum est quod si is qui est publicus peccator in vno loco, accedat ad me in alio loco distanti , in quo reputatur bonus , nec potest fama facile ad hunc locum pervenire & petat eucharistiam : probabile videtur mihi, quod teneor illi dare, quia aliás offenderem eum grauiter. Si autem publicus peccator, secrete poenituit, & petit eucharistiam in publico, non debeo illi dare quousque ostendat poenitentiam suam exterius. Si vero secrete poenituit, & secrete petit, debeo illi dare eucharistiam: nisi existimetur, quod hoc factum veniet in publicum. Si autem peccator occultus, quem ego, & aliqui alij scimus peccatorem publice petat eucharistiam, danda est illi: quod etiam fecit Christus cum Iuda: alias diffamarem eum. Admoneat tamen eum parrochus secrete si possit, vt dicitur in cap. 2. de officio ordinario. Si autem peccator occultus occulte petat, siue sacerdos sciat eius peccatum in confessione, siue extra confessionem , debet ei denegare: quia nullo modo ei nocet. Ita tenet sanct. Tho. 4 di. 9. q. 1. arti. 5. quaestiuncula . 2. # [72] An pol lutio nocturna impediat sumptionem eucharistia . ¶ QVÆritur, vtrum pollutio nocturna impediat sumptionem eucharistiae ? Pro responsione notandum cum Palude. 4. d. 9. q. 3. quod pollutio nocturna nunquam est peccatum, sed signum, aut effectus peccati. Et idem dicit sanctus Tho. 4. d. 9. q. 1. ar. 4. &. 3. p. q. 80. a. 7. quia talis actus non est immediate in potestate hominis. Si igitur ille actus sequatur ex causa culpabili mortaliter, tunc dicit Ricard. & quidam alij, quod impedit sumptionem eucharistiae , ita quod peccaret mortaliter qui post illam accederet ad sacramentum. Sed dicendum est absolute quod nulla pollutio nocturna impedit sumptionem eucharistiae sub poena peccati mortalis. Hoc tenet Palu. 4. d. 9. q. 3. conclusione. 2. & Gabriel lect. 10. in canone, & Gerson de materia celebrationis consideratione. 7. & Maio. d. 9. q. 2. et Siluest. verbo eucharistia, & Bonauentura , di. 12. q. 3. Hoc patet, nam post confessionem non manet, nisi quaedam immun ditia corporalis: sed vt dicitur Matth. 18. non lotis manibus manducare non coinquinat hominem , ergo. Item, quia vel hoc impedit sumptionem eucharistiae , propter malitiam, & hoc non , quia maiora peccata scilicet blasphemia, et periurium, non impediunt. Vel propter distractionem & turbationem, & hoc non, quia legitimus concubitus non impedit, cum tamen aequaliter dissoluat mentem, sicut illegitimus, imo & amplius cum sit in vigilia: ergo pollutio nocturna non impedit sumptionem eucharistiae. Si vero pollutio fuerit mortalis, accedere ad saramentum erit veniale propter quandam irreverentiam , quia mens multum distracta est. Et sancti consulunt , vt tales per aliquod tempus abstineant, scilicet vsque ad diem sequentem, vel per. 24. horas, vt dicit Alber. Alexan. & sanct. Tho. Et etiam si pollutio fuerit mere naturalis, pro pter reuerentiam sacramenti melius erit non accedere illa die. Et ita consulunt decreta. cap. testamentum, & ca. non est cis. 6. Et hoc nisi fuerit festum aliquod, vel causatur nota aliqua apud videntes quod iste non celebrat: tunc enim melius erit celebrare. Ista autem irreuerentia non facit quod sit peccatum veniale accedere ad eucharistiam , quia talis immunditia fuit mere naturalis. Ita dicit. S. Thom. 3. par. q. 80. arti. 7. 1. vbi ait quod id quod consulunt sancti totum est de congruitate, et consilio. Post concubitum autem coniugalem, Grego. 33. q. 4. ca. vir cum propria, dicit, quod si accessit voluptatis causa, abstineat: si autem ratione prolis, suo iudicio relinquatur. Breuiter dico, quod accedere ad eucharistiam post legitimum concubitum non est peccatum . Post quamcunque vero aliam pollutionem in vigilia, fornicationem , aut adulterium , accedere ad eucharistiam etiam post poenitentiam , & confessionem , magna irreuerentia est, sed non peccatum mortale, secluso contemptu : melius tamen esset tunc abstinere. Post sumptionem etiam eucharistiae bonum est, quod vir a propria vxore abstineat, sed non est necessarium. # 73 Eucharistia a ieiunis sumenda. ¶ QVÆritur, an accedens ad eucharistiam, debeat esse ieiunus? Respondeo omnino, quod sic. Sanct. Tho. 3. p. q. 80. a. 8. allegat Augusti. episto. 118. in responsione ad Ianuarium. Et habetur de consec . d. 2. ca. liquido, vbi dicitur, placuit spiritui sancto. Et ita apostoli ordinauerunt, & ita seruatur per totum orbem, vt non sumeretur cibus ante corpus dominicum . Idem dicitur in concilio Carthaginensi. Et habetur de conse. d. 1. ca. sacramenta, & cap. ex parte de celebratione missarum, prohibetur sacerdos ne bis celebraturus in prima celebratione sumat ablutionem. Vide etiam ca. nihil. 7. q. 1. Christus autem eucharistiam dedit apostolis post coenam , quia secundum ritum legis, illa hora debebat celebrari pascha, & prius debuit plene legem obseruare quam hoc sacramentum instituere. Et voluit vltimo loco hoc tam grande donum relinquere, quo vehementius commendaret mysterij illius altitudinem. Institutio autem apostolorum fuit legitima, vt cum maiori reuerentia ad tantum sacramentum accedatur . Si enim Leui. 10. prohibetur Aaron & filijs eius ne bibant vinum, nec omne quod inebriare potest quando erant sanctuarium intraturi, vt haberent scientiam discernendi inter sacrum & prophanum, inter pollutum & immundum: multo magis sacerdotibus celebraturis conuenit, vt ieiuni accedant ad tam admirabile sacramentum. Hoc igitur de fide tenendum est, & oppositum est erro neum , & haereticum , vt determinatum est in concilio Constantiensi sessione. 13. quamuis derideat haereticissimus ille Lutherus . # 74 An aliquando eucharistia possit sumi a non ieiuno. ¶ SED dubitatur, an saltim aliquando liceat sacerdoti celebrare post praedium , seu consecrare, vt det eucharistiam existenti in extrema necessitate . Maio. di. 9. q. 3. ad. 5. dicit, quod licet: imo in fermentato, & sine alijs solennitatibus potest consecrare secrete: quia diuinum ius derogat positiuum, cúm ergo esse ieiunum, & consecrare in azimo sit de iure positiuo, communicare vero sit praeceptum diuinum : sequitur, quod primum non potest impedire secundum . Oppositum tenet Palu. d. 9. vbi ait, quod non licet, & hoc credo probabilius. Maio. enim praesupponit falsum, quod communicare sit praeceptum in iure diuino, vt postea videbimus. Item videtur contra ius diuinum consecrare panem sine vino, & e contra. Et est con tra ca. comperimus de consecra. dis. 2. Et consecrare in fermentato, & sine solennitatibus prohibitum est, ac proinde non est faciendum. Si commode fieri potest propter reuerentiam sacramenti, detur eucharistia in mane infirmis antequam aliquid sumant. Si autem hoc commode fieri non potest, detur illis, etiam post cibum sine scrupulo. Ita enim tenet vsus ecclesiae, & omnes doctores, & merito quidem: nam quod propter iustitiam institutum est non debet contra charitatem militare. Debet igitur recipiens eucharistiam esse omnino ieiunus. Verum est quod si cum quis lauatur gustaret paululum aquae, vel vini, praeter intentionem : non ideo impidietur sumere eucharistiam , dum tamen fuerit in parua quantitate. Et sic tenet. S. Tho. & omnes . Idem dicito, si cibi frustrum paruum manserit inter dentes , & prae ter intentionem deglutiatur . Si etiam post ablut ionem inuenerit sacerdos reliquiam hostiae, potest , & debet eam accipere quia ieiunus incoepit, & eius officium nondum est terminatum. Item quia alias non posset sufficienter occurri necessitatibus, & difficultatibus, nam frequenter post ablutionem, inueniuntur reliquiae. Patet etiam, quia in parasceue sumitur particula hostiae posita in vino, etiam si post primum haustum particula adhaereat calici. # 75 An sit danda eucharistia non habentibus vsum rationis ¶ QVÆRITVR, quibus sit danda eucharistia, vtrum possit dari non habentibus vsum rationis? S. Tho. 4. dis. 9. &. 3. p. q. 80. a. 9. cum alijs doctoribus respondet cum distinctione. Non habentes vsum rationis sunt in duplici differentia, quidam qui dicuntur non habere, quia parunt habent, vt sunt hebetes, et rudes: & istis nullo modo est eucharistia neganda. Alij sunt totaliter priuati vsu rationis. Et isti sunt in dupplici diffe rentia , quidam qui nunquam habuerunt vsum rationis, vt sunt pueri, & amentes a natiuitate: & talibus non est danda eucharistia, quia non habent deuotionem: nec diiudicant corpus domini ab alijs cibis. Alij sunt qui aliquando habuerunt vsum rationis, vt frenetici: & talibus si non sit periculum irreuerentiae , vel vomitus, & prius poenituerint & habuerint deuotionem ad eucharistiam, & petierint: licet postea in frenesim inciderint, non debet negari: quia per ea quae naturalia sunt non debet quis perdere beneficia gratuita. Hoc probatur duobus decretis, ca. qui recedunt, & c. is qui. 26. q. 6. & tales recipient in sumptione eucharistiae gratiam, & omnes alios effectus sacramenti : licet in hoc non conueniat Caieta. 3. p. q. 79. a. 1. sed oppositum cum sancto Tho. credo verum. De pueris etiam, licet consuetum fuerit olim apud ali quas ecclesias, vt daretur eis eucharistia, dicimus eum. S. Tho quod non tenentur eam recipere: nec conueniens est quod illis detur. Hoc patet ex vsu ecclesiae, quae quidem non permitteretur tam enormiter errare. Item quia pueri post baptismum sunt in gratia, quam non possunt perdere sine culpa sua: sed culpam ante vsum rationis committere non possunt, ergo non tenentur de necessitate recipere eucharistiam, alias baptismus non sufficeret ad salutem: quod assere est haereticum. Non conuenit autem, vt recipiant eam propter pericula vomitus, & eructationis , vel alterius irreuerentiae: quae frequens est in pueris. Ideo nunc in ecclesia illis eucharistiam conferre, sacrilegum esset. Si autem de facto daretur illis, reciperent gratiam. # 76 An liceat quo tidie eucharistia sumere. ¶ QVÆRITVR, vtrum liceat quotidie sumere eucharistiam ? S. Tho. 3: p. q. 80. arti. 10. respondet, quod eucharistia duppliciter consideratur vno modo secundum se, secundum quód confert gratiam ex opere operato sumenti ipsam. Et quantum ad hoc non solum quotidie, verum saepe in die quolibet esset sumenda, vt gratia augeretur. Secundo modo potest considerari ex parte nostra, ex qua requiritur reuerentia, & deuotio: & secundum hoc non est conueniens, quod homo accedat quotiescunque potuerit, sed expectet commodum tempus quo sit deuotus. Qui igitur se inuenerit cum deuotione, & non distractum, laudabiliter quotidie communicabit , vt patet ex consuetudine primitiuae ecclesiae. Et quia nunc etiam laudantur qui quotidie celebrant . Patet etiam Augusti. auctoritate de verbis domini , panis ( inquit ) iste quotidianus est, accipe quotidie, vt quotidie tibi prosit : sic tamen viue, vt quotidie merearis accipere . Sed quia sunt multa impedimenta , laudabile est aliquando abstinere, vt Augusti. dicit libro de ecclesiasticis dogmatibus. Et habetur in ca. quotidie de consecratione distinctio. 2. quotidie communicare, nec laudo, nec vitupero. Gerson super magistrum tractatu. 9. dicit quod illi qui proptereá quod frigidi sunt (alioquin sine peccato) recedunt ab eucharistia, sunt similes illis qui frigent, & nolunt accedere ad ignem. Effectus enim eucharistiae est ipsa deuotio, nun quid prius vis effectum eucharistiae quam ipsam eucharistiam? Presbyteris igitur laudabilius est communicare quotidie. Vnde Gregorius. 4. li. dialogorum , ca. 56. refert Cassium Narniensium episcopum quotidie celebrantem , & in celebratione flentem. Et dicit, mandatum domini accepisse per reuelationem cuidam alteri factam operare quod operaris, non cesset manus tua, non cesset pes tuus &c. Et Ambrosius . Graue est quod ad mensam tuam mundo corde, & innocentibus manibus non venimus: sed grauius est, si quia peccata metuimus sacrificium non reddamus. De secularibus autem dicimus in primitiua ecclesia eos frequentissime , & forsan quotidie communicasse . Posteá cessante numero fidelium, tempore Augustini fiebat hoc rarius, quibusdam quotidie, alijs dominicis diebus hoc facientibus, vt ait Augustinus in epistola ad Ianuarium. Et habetur. 12. d. ca. illa autem. Postea Fabianus papa praecepit, vt saltem ter in anno omnes communicarent , scilicet in pascha, penthecoste, & in natiuitate domini . Tandem papa Innocentius tertius vel propter multitudinem fidelium, vel propter eorum indeuotionem, traxit communionem ad hoc, vt satisfacerent sumendo semel in anno, vt patet in cap. omnis vtriusque saexus de poenitentijs , & remissionibus. Laudabile tamen est vt saepe fideles communicent. # 77 An sit praeceptum sumendi eucharistia . ¶ QVÆRItur, an sit praeceptum de sumptione eucharistiae? S. Tho. 3. p. q. 80. a. 11. ponit duas conclusiones. Prima ex praecepto diuino tenentur omnes fideles communicare . Patet Ioannis 6. nisi manducaueritis carnem filij hominis, & biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Item consuetum est in ecclesia infirmos communicare , quod non est praeceptum in iure positivo : & qui hoc transgreditur putat se graue malum fecisse, ergo praeceptum est in iure diuino. Hoc tenet Dur. 4. d. 9. q. 2. & Palu. d. 9. q. 1. Et hoc prae ceptum diuinum obligat sicut alia prae cepta affirmatiua tempore necessitatis: quando scilicet quis est in tali statu, quod iam probabiliter credit se non habiturum vlterius opportunitatem re cipiendi. Secunda conclusio. S. Tho. Ex statuto ecclesiae quilibet fidelis tenetur communicare semel in anno: vt patet in ca. omnis vtirusque sexus . Qui autem iam communicauerit in vita, & semel in anno, in articulo mortis non communicans propter negligentiam quandam non peccabit mortaliter: vt bene dicit Siluester verbo eucharistia, 3. Hoc patet, quia damnatis ad mortem non datur eucharistia. Verum est quod haec est pessima consuetudo iudicum, prae tendunt reuerentiam eucharistiae , sed sunt fabulae: non putant se esse iudices nisi occidant, tamen non damnantur tanquam rei peccati mortalis. # 78 An sit communicandum sub vtraque specie. ¶ QVÆritur, vtrum sit necessarium sumere eucharistiam sub vtraque specie? Respondetur quod in primitiua ecclesia fuit consuetudo sumendi eucharistiam sub vtraque specie: vt patet. 1. Chorinthiorum 10. vnus panis & vnum corpus multi sumus omnes qui de vno pane, & de vno calice participamus. Et hoc etiam dicit Cyprianus in sermone de lapsis. Et dicuntur Graeci modo sic populum communicare . Sed in concilio Constantiensi , & Basiliensi interdictum est sub poena excommunicationis , ne seculares comunicemus sub vtraque specie, & damnati sunt vt haeretici qui dicebant esse necessarium sub vtraque specie communicare . Et hoc congrue ordinatum est, quia saepe contingeret periculum effusionis sanguinis, si toti populo dandus esset. Item quia aliquibus est horridum vinum maxime foeminis . Item vt euitaretur error Nestorianum hae reticorum dicentium, quod sub specie panis non est nisi corpus, & sub specie vini non nisi sanguis. Ideo sub vnica specie communicatur populus: vt ostendatur quod est totus Christus sub qualibet specie. Sacerdotes autem necessario de bent sumere sub vtraque specie: vt patet in ca. comperimus de conse. d. 2. & sunt verba Gelasij papae, vbi dicitur esse grande sacrilegium consecrare sub altera specie tantum. Praeceptum est igitur sacerdotibus quod communicent sub vtraque specie. Et videtur quod sit praeceptum diuinum, quia alias non esset sacramentum perfectum: quia non est perfecta refectio sub vnica specie, sacramentum vero eucharistiae est quaedam refectio. # 79 An minister eucharistia sit sacerdos. ¶ QVÆritur, an minister huius sacramenti sit sacerdos? Respondetur quod non est licitum dubitare de hoc. Patet in cap. firmiter de summa Trinitate & fide catholica. Et in concilio Florentino . Et etiam patet ex vi ipsius nominis, sacerdos enim dicitur a sacrificando, sed eucharistia est sacrificium: ergo ad solum sacerdotem spectat. Item, quia in lege veteri non pertinebat ad omnes offerre sacrificia, sed solum ad sacerdotes: & Abraham obtulit decimas Melchisedech, quia erat Dei sacerdos, ergo etiam in lege noua solis sacerdotibus licet offerre sanctum sacrificium altaris. Quando autem ordinati cum episcopo consecrant, si aliqui dicant formam consecrationi , antequam episcopus, vel postquam finiuit episcopus, nihil faciunt, vt dicit Palu. & Caietanus. Nam intentio eorum est consecrare simul cum episcopo. # 80 An ministrare eucharistia laicis conueniat solis sacerdotibus. ¶ QVÆRItur an ministrare eucharistiam laicis spectet ad solum sacerdotem? Respondeo quód propria auctoritate, & tanquám ex officio, spectat ad solum sacerdotem: vt habetur in c. peruenit de consecratione. d. 2. vbi puniuntur sacerdotes qui per alios mittebant sacramenta , & dicitur quod solus sacerdos potest id facere. Tempore vero quo populus communicabat sub vtraque specie diaconi ministrabant sanguinem non tamen corpus domini . Quia in calice non tangebatur corpus domini immediate, & idó sanguinem ministrare poterant, non autem corpus domini , quia immediate tangitur . At in necessitate scilicet aegrotante presbytero, potest diacono committi vt deferat corpus domini . Ita dicit Palud. 4. d. 13. & S. Tho. 4. d. 13. q. 1. ar. 3. nec est dubitandum de hoc. Et etiam sine commissione posset diaconus in necessitate portare eucharistiam: vt ait. S. Tho. non tamen subdiaconus, aut alij inferiores. Durandus dicit se vidisse, quod diaconus cardinalis, papa celebrante, dat eucharistiam alijs clericis. Ipse dubitat an id recte fiat. Sed certe nullum sacrilegium ibi interuenit iudicio meo. # 81 Malus sacerdos potest consecrare. ¶ QVÆritur, vtrum malus sacerdos possit consecrare? Respondetur sine quacumque dubitatione quod sic. Nam alias ecclesia esset in magno periculo: delicta enim quis intelligit? Et etiam populus esset in periculo idolatrandi. Oppositum autem fuit error Donatistarum, contra quos multa dicit Augustinus in libro de baptismo. 5. ca. 23. & contra Parme nianum li. 2. responsione . 107. et in multis alijs locis dicit. Sacramentum Christi nulla peruersitate hominis siue dantis , siue recipientis, violari: & sacramentum gratiae dat Deus per malos, ipsam tamen gratiam per se ipsum. Et contra Pitilianum. Si quis verus sacerdos. i. dignus vult esse, induatur iustitia oportet. Qui autem solo sacramento sato sacerdos est. i. ordinatus , sicut fuit Cayphas pontifex, quanuis non sit sacerdos verus. i. bonus seu dignus, verum est tamen quod dat. Idem dicit Chrisostomus super Ioannem vbi ait, quod sicut per asinam Balaam locutus est Deus: sic per malos sacerdotes sacramenta praestat. Et non est dubitandum . Videtur 1. q. 1. c. quod quidam, & 24. q. 1. cap audiuimus. # 82 An missa mali sacerdotis prosit tantum sicut missa boni. QVÆRITVR, vtrum missa sacerdotis mali tantum prosit alijs, sicut missa boni? S. Tho. 3. p. q. 82. art. 6. dicit quod in missa duo sunt consideranda scilicet ipsum sacramentum, & orationes quae in ea dicuntur ac oblatio sacrificij. Quantum ad primum quod est principale, non minus valet sacerdotis mali missa, quam missa boni ex opere operato. Orationes autem possunt dupliciter considerari . Vno modo in quantum procedunt ab hac priuata persona: & ex hac parte maioris efficaciae sunt orationes boni sacerdotis, quam orationes mali: quia licet aliquando Deus audiat malos tamen certum est quod potius audit bonos. Alio modo possunt considerari praedictae orationes tanquam procedentes a celebrante in persona ecclesiae: & quantum ad hoc tantam efficaciam habet oratio mali, sicut oratio boni sacerdotis, & e con tra. Et idem dicendum est de horis canonicis, quae si dicantur á ministro ecclesiae, etiam in peccato mortali prosunt, quia dicuntur in persona ecclesiae. Quoniam is cui mittitur aliquid non respicit per quem mittatur, sed quis & quid mittat: haec sanct. Tho. Si enim quis mitteret seruum ad dandam eleemosynam, licet seruus doleret, & repugnaret, nihilominus eleemosyna valeret omnibus illis pro quibus offertur. Sic sacerdos cum sit minister ecclesiae missam celebrans, licet peccet ipse, prodest tamen alijs eius sacrificium . Ex parte autem orationum, & ipsius oblationis, quo melior fuerit minister eo magis accepta erit oblatio: facilius enim & saepius , & amplius impetrat bonus, quám malus. Augetur etiam valor missae ex assistentia audientium: offerunt enim sacrificium circunstantes. Vnde in canone dicitur, pro quibus tibi offerimus, vel qui tibi offerunt. Vnde regulariter maioris valoris est missa dicta vbi sunt multi, quam vbi sunt pauci. # 83 Haeretici scismatici et degradati possunt consecrare . ¶ QVÆRItur, vtrum haeretici scismatici, & degradati possint consecrare ? Magist. senten. 4. d. 13. de haereticis & scismaticis tenet aperte, quod quanuis tentent consecrare nihil faciunt. Idem dicit de degradatis. Sed in oppositum est tota cohors theologorum nemine excepto. Tenent enim omnes, quod postquam quis est semel ordinatus semper potest consecrare veram eucharistiam. Vnde Augustinus libro de corpore Christi in mysterijs corporis, & sanguinis domini, nihil a bono magis, vel á malo minus perficitur. Item . 1. Cho. 11. qui manducat et bibit indigne &c. Ecce Christus permittit se contrectari & manducari a malis, ergo eadem ratione permittet se consecrari á malis. Item haeretici redeuntes ad ecclesiam non ordinantur de nouo, ergo antea poterant consecrare . Magist. sentent. deceptus est ex verbis Cypria. qui sine dubio fuit illius sententiae , quod haereticus nec poterat baptizare, nec sacramenta conficere. Sed iam fuit illud in concilio reuocatum ideo non est tenendum . Cum igitur character sacerdotalis in quo fundatur potestas consecrandi sit indelebilis, non est dubitandum quin & potestas ipsa sit indelebilis. Vtrum autem tales missae haereticorum , & excommunicatorum valeant, & prosint, cum sint separati ab ecclesia a qua valorem habent, dubitari posset. Verum quoniam adhuc ministri sunt ecclesiae, & vtuntur potestate sibi ab ecclesia tradita, licet male vtantur ea, probabilius est quod valent & prosunt alijs. Nec obstat capi. quidam. 1. q. 1. quia non loquitur assertiue, sed inquisitiue, vt ait. sanct. Tho. 3. parte, q. 82. articulo, 8. ad. 1. # 84 Missam haeretici, scismatici et degradati, an liceat audire. ¶ QVÆritur, an liceat audire missam & suscipere communionem a clericis haereticis, scismaticis, & excommunicatis . S. Tho. 3. p. q. 82. ar. 8. dicit, quod a publice suspensis ab ecclesia non licet quia ecclesia prohibet, vt a concubinarijs publicis, & a simoniacis: ab alijs autem licitum est. Sed nota quod haec determinatio. S. Tho. vera est secundum ius antiquum. 23. d. c. nullus, vbi dicitur. Nullus audiat missam sacerdotis quem indubitanter nouit habere concubinam. Et in cap. sequenti hoc idem mandatur sub excommunicatione . Et Gregorius. 4. dialogorum, & habetur. 24. q. 2. ca. coepit, dicit de puero Hermigildo filio regis Hispaniae, quod cum aegrotaret , mandauit ei pater, vt sumeret eucharistiam ab episcopo Arriano, qui noluit, propter quod a patre interfectus est: & a Gregorio martyr reputatur. Sed nunc non vide tur standum in illo iure antiquo, quia in concilio Constantiensi determinatum est, quod non tenemur vitare excommunicatos , nisi sint nominatim excommunicati , vel manifesti percusores clericorum. Idem habetur in concilio Basiliensi si aliquam habent auctoritatem, & in cap. cum non ab homine de sententia excommunicationis, dicitur quód occulte excommunicatus non debet publice vitari. Admonet tamen Palu. quod quando ego scio sacerdotem esse peccatorem, licet sciam occulte bene facerem, sine scandalo aliorum me separans ab auditione missae eius, & a receptione sacramentorum: vt illi incutiam ruborem, & moueam illum ad poenitentiam. Et sic intelliguntur cap. nostra, & cap. nisi de clerico excommunicato. # 85 An liceat sacer doti nunquam celebrare. ¶ QVÆritur, vtrum liceat sacerdoti omnino abstinere a celebratione ? sanct . Tho. 2. 2. q. 82. art. 10. tenet, quod omnino tenetur sacerdos celebrare. Probatur ex verbis Ambr. iam adductis, graue (inquit) est quod ad mensam tuam mundo corde, & innocentibus manibus non venimus: sed grauius est si dum poenas metuimus sacrificia non reddamus. Et. 2. Chor. 6. Hortamur vos ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Ideo Maio. & Duran. dicunt quod sine graui peccato sacerdos non potest abstinere a celebratione. Facit etiam ad hoc cap. dolentes de celebratione missarum . §. sunt , vbi reprehenduntur qui solum quater in anno celebrant. Et. 2. Machabe. 4. contra quosdam sacerdotes dicitur, quod iam non circa altaris officia dediti erant. Item Luc. 22. Christus dixit. Hoc facite in meam commemorationem , ergo. Sed vtrum sit mortale omnino abstinere a celebratione? Caie. 3. p. q. 82. a. 1. tenet quod non est mortale. Et idem videtur sentire. S. Tho. cum non exprimat hoc esse mortale. Et ita tenendum est, quia nullum est praeceptum iuris diuini, aut humani de hoc. Sed quoniam defraudat ecclesiam suo sacrificio ad quod offerendum est constitutus minister non excusatur á peccato. Et aliqui canonistae dicunt quod peccat mortaliter propter verbum Ambrosij dicentis, ego quia quotidie pecco, quotidie debeo accipere medicinam. Quod habetur de consecra. d. 2. cap. si quotiescunque , sed dictum est de consilio. Licet in vitis patrum legatur de quodam viro sancto, quod ordinatus in sacerdotem, nunquam posteá celebrauit. Credendum est quod haberet aliquod impedimentum occultum, vel quod hoc faciebat ex reuelatione spiritus sancti. # 86 Celebrandi tempus op portunum quod sit ¶ QVÆRITVR, quod sit opportunum tempus ad celebrandum? Respondet sanct. Tho. quod illud in quo ecclesia consueuit celebrare. Omnia enim alia variantur : tamen in omnibus optimus canon est ecclesia consuetudo. Et de hac ecclesiae consuetudine e ponit sanct. Tho. duas conclusiones. Prima oportet, quod in ecclesia sit quotidie hoc sacrificium. Patet, quia a Christo vocatur panis quotidianus: & intelligitur de eucharistia secundum Augustinum. Item quia si in ciuitate aliqua non celebraretur aliquo die, reputaretur graue scandalum. Secunda, missa solennis in ecclesia conuenienter celebratur ab hora diei tertia vsque ad nonam: quia tunc est Christus crucifixus . Quos autem obliget praeceptum illud de quo in prima propositione. Canonistae dicunt, quod ecclesias collegiatas & rectores earum: ita quod si eorum defectu non dicatur aliquo die missa, peccaret mortaliter. Ego credo quod non est peccatum mortale. Panormi. in cap. cum creatura de celebratione missarum, dicit quod in ecclesijs collegiatis debent quotidie celebrari duae missae , vna de die, alia de defunctis. Non oportet tamen quod sit de requiem: esset enim male factum si in die paschatis, & solennitatum magnarum diceretur missa de requiem. Et in hoc corrigendus est error muliercularum , & indiscreta laicorum deuotio, cum iubent dicere missas de sanctis qui non sunt in coelo, vel de requiem . In festiuitatibus dicatis missam de die. Siluester ait, quod id quod Panormitanus dicit de missa de requiem: iam est consuetudine abrogatum . Nec est rationabile, quod in die celebri dicatur missa de defunctis. Nec hoc potest haberi ex praedicto cap. # 87 An liceat pluries in die celebrare. ¶ QVÆritur, an oporteat pluries in die celebrare? Respondeo, quod in capit. consuluisti, & capit. te referente, de celebra. missarum, prohibitum est pluries in die celebrare, & communicare. Sed ponuntur plures exceptiones quas ego non intelligo. Prima est in natiuitate domini , in qua ter celebramus & haec clara est. Secundam ponit Siluester si defunctus sit praesens post missam celebratam. Tunc forsan haec erat consuetudo: quae iam videtur abrogata . Si tamen aliquis hoc faceret non reputaretur peccare mortaliter. Tertia quando est necessarium infirmis viaticum porrigere, & aliter haberi non potest . Quarta, pro necessitate peregrinorum , si peregrinantes in die festo venerunt post missam celebratam . Ego miror certe, & puto quod ante non erat ita arcta consuetudo semel tamen celebrandi , sicut nunc est. Quinta pro necessitate nuptiarum scilicet quando tempus laberetur , & non possent nuptiae differri. Has exceptiones ponit etiam Raymundus . Sexta secundum Hostiensem quando quis habet duas ecclesias, etiam si vna sit in titulo, & alia commendata : & haec consuetudo adhuc durat. Septima quando eodem die occurrunt duae missae, vna de die, alia de ieiunio. Hos, 7. casus ponit Palu. 4. d. 12. q. 1. arti. 4. vbi notat quod omnes praedictae exceptiones intelliguntur quando sacerdos est ieiunus, alias in nulla necessitate licet Panor. in dicto cap. consuluisti, ponit 8. exceptiones. 7. praedictas, & octauam si superueniat aliqua magna persona, vt episcopus & similes, quos non licet transire sine auditione missae. Et idem est (ait Siluester) de quolibet alio in die festo, quoniam habet praeceptum audiendi missam. Glo. in dicto ca. ponit nonam . s. si esset consuetum in aliqua ecclesia dicere duas missas, & non sit nisi vnus sacerdos idoneus ad celebrandum . Addunt aliqui decimam propter paupertatem ecclesiarum, & raritatem sacerdotum . Et hoc habetur in iure. 21. q. 1. ca. clericus in fine. & de electione ca. dudum, &. 10. q. 3. ca. vnio. & ita habet etiam consuetudo. Siluester addit vndecimam, scilicet quandócunque occurrit necessitas arbitrio boni viri. Probat ex dicto ca. consuluisti, vbi dicitur, quod propter necessitatem licet pluries celebrare. Ex quo dicto eliciunt doctores hos casus. Notat Palu. quod non licet sacerdoti pluries in die quamvis celebrare. Pro quacumque autem necessitate nemini licet bis communicare in die eodem # 88 Quo tempore missa sit celebranda ¶ DE tempore autem missae solennis S. Tho. dicit quod est ab hora tertia vsque ad nonam. i. vsque ad horam tertiam post meridiem. Et quod haec consuetudo fuerit in ecclesia, patet ex cap. solent de consecra. d. 1. & licet non inueniamus praeceptum de consuetudine quam nunc habemus quae reuocet prae cedentem: nihilominus virtualiter inuenitur in hoc, quod papa concedit aliqui bus priuilegia, quod possint dicere missam post meridiem. De nocte vero non est celebrandum: quia est iure cautum , praeterque in nocte resurrectionis, cum in praefactione dicatur: qui hanc sacratis simam noctem &c. Sed haec consuetudo abrogata est. In aurora autem potest celebrari, nec oportet expectare punctualiter : sed seruetur in hoc consuetudo. Credo tamen quod in casibus propter quos licet bis celebrare, licebit etiam noctu celebrare: vt propter infirmos. Vide Gabrie. in cano. lect. 14. &. 15. # 89 Quo loco missa dicenda sit. ¶ QVÆRItur, de loco in quo missa est celebranda? S. Tho. 3. p. q. 83. art. 3. dicit quód non potest celebrari nisi in locis ab episcopo consecratis . Hoc probat consuetudine ecclesiae. Vide Gabrielem in canone lect. 13. &. 14. & omnia illa quae veniunt in vsum sacramenti oportet, quod sint sacra, vt in ca. nullus presbyter, & ca. si quis de consec. di. 1. Notandum tamen est, quod quanuis offerantur priuilegia celebrandi in domibus, maxima tamen irreuerentia est dicere missam vbi dormiunt vir & vxor: cum etiam si in ecclesia dormierint, polluatur. Clericis conuenit istas deuotiones corrigere. Et papa non concedit talia priuilegia nisi cum reuerentia , & in loco honesto. De alijs ritibus si aliquid intermittatur non ex malitia sed ex negligentia quacunque , non existimetur mortale. Vnde si quispiam celebrans obliuiscatur manipuli, vel non aduertat se sine ara celebrare non timeat peccatum mortale. # 90 Ecclesia quomodo violetur, & reconcilietur. ¶ QVÆritur, quomodo violetur ecclesia, et qualiter reconciliari debet. Respondeo quod ecclesia violatur in duobus casibus: vt habetur de conse . ecclesiae ca. vltimo, & c. significasti de adult. Primus est, si in ecclesia effudantur sanguis: & hoc intelligendum est de graui effusione, nam si pugno aliquem in náribus, & fluat sanguis etiam in magna quantitate non polluitur ecclesia. Et etiam intelligitur de effusione iniusta. Si enim quispiam se defendendo occidat aliquem in ecclesia, non propterea violatur. Nec oportet quod sanguis cadat intra ecclesiam, ad hoc vt violetur: sufficit enim quod ibi effundatur, etiam si percussus grauiter, exeat statim ab ecclesia anteque sanguis cadat. Secundus casus est emissio seminis, non solum illicita, sed etiam licita viri cum vxore. Pollutio tamen in somnis quacunque ex causa proueniat, non violat ecclesiam. Additur tertius casus, scilicet si in ecclesia sepeliatur excommunicatus denunciatus. De modo autem quo ecclesia debet reconciliari postquam fuerit polluta, distinguendum est, quia vel ecclesia est consecrata, aut dedicata, & sic a solo episcopo est reconcilianda: nisi ipse, vel papa alteri commisserit : potest autem committi clerico cuicunque. Si autem ecclesia non fuerit consecrata, sed solum benedicta, potest a simplici sacerdote reconciliari. Si autem episcopus aegrotaret, & nolet committere alteri quod eam reconciliet, potest dare licentiam quód celebrentur ibi diuina quousque ipse possit eam consecrare. Si autem vitia sint occulta, non opus est ecclesiam reconciliari, vt tenet beatus Antoninus, Guillelm. & Hostiensis . Si autem sint publica reconcilietur. Fiunt autem publica vel ex confessione eorum qui fecerunt, vel ex euidentia facti. Ratio Ioannis Andreae est, quia ecclesia non iudicat de occultis. # 91 Missa quando coe pit celebrare. ¶ QVÆRITVR, quando coepit missa celebrari cum istis ritibus nunc consuetis ? Respondeo, quod ritus ecclesiae in celebratione missarum est antiquissimus. Nam Dionisius qui fuit tempo re Pauli, ponit pauciores ceremonias & ritus in libro de ecclesiastica Ierar chia. Item in cap. Iacobus de consec. d. 1. dicitur. Iacobus frater domini cui primo credita est Hierosolimitana ecclesia. Et Basilius episcopus Caesariensis (cuius claritas per totum orbem refulsit) in scripturis addiderunt nobis missae celebrationem. Glo. i. ordinem missae celebrandae . Isidorus libro. 1. de officio & Dionisius dicunt, quod beatus Petrus fuit primus qui hoc fecit. Haec non inter se dissonant, potuit enim esse quod alij facerent auctoritate Petri qui erat pontifex. August. ad Ianuarij inquisitionem, tractans illa verba Pauli, caetera cum venero disponam . 1. Chorint. 11. loquens quomodo sit accedendum ad eucharistiam, dicit Paulus apud Chorinthios ordinauit ritum illum qui ordinatus fuit Romae á Petro, & Iacobo. Hugo de sancto Victo. li. 2. de sacramentis . p. p. 8. ca. vltimo dicit quod primus omnium celebrauit Petrus Antiochiae: quod potest intelligi de celebratione cum dignitate pontificali. Et ita intelligit beatus Antoni. 1. p. ti. 6. c. 8. & de his sit satis # 92 Missae defectibus quomodo occurrendum ¶ QVÆritur, de aliquibus defectibus occurrentibus in missa, quomodo sit eis occurrendum? quid si sacerdos celebrans moriatur? vel si impediatur aliqua infirmitate: Dico, quod si hoc contingit ante consecrationem, non oportet quod missa perficiatur. Si autem post consecrationem debet missa per alium perfici. Sed quid faciet celebrans si meminerit se esse in mortali, aut in excommunicatione ? Respondeo quod si est ante consecrationem , dimittat missam, si non sit nota infamiae vel scandali. At si sequatur scandalum non dimittat. Si vero sit post consecrationem , omnino non debet dimittere. Idem dicendum est de eo qui meminit se non esse ieiunum. Quid, quando aranea, musca, vel aliud animal venenosum cecidit in calicem ? Respondeo, si est ante consecrationem tollat animal & vinum , & mittat aliud de nouo. Si post consecrationem accipiat animal, abluat, & comburat, & ablutio & cineres mittantur in piscinam: & sumat sanguinem. Si autem sit venenum in calice non bibat, sed seruet in calice, vel in vase apto inter reliquias: & ponat aliud vinum & iterum consecret solum vinum si nondum sumpserit hostiam. Si vero sumpserit hostiam reincipiat a consecratione hostiae. Idem faciat si post sumptionem hostiae deprehenderit nihil fuisse in calice, vel fuisse solam aquam , reincipiat a consecratione hostiae. Quamuis si iam sumpserit aquam dubitet Palude, an debeat calicem consecrare. Si autem dubitat an dixerit verba consecrationis, dicat iterum secundum Scotum. Si sanguis fundatur totus, ponat aliud vinum & consecret, & si cecidit super tabulam lambatur, & radatur & mittatur in piscinam. Si super mappam & potest fieri munde sumat, vel comburatur mappa, vel sufficienter lauetur. Regula autem generalis est, quod quotiescunque scitur vbi sunt species sacramenti, non debent comburi, sed seruari. Reliqua vide apud sanctum Thomam. Haec sufficiant de sacramento eucharistiae.