¶ SEQVITVR SACRAmentum eucharistiæ. De sacramẽto eucharistiæ tract. Magist. sent. in. 4. d. 8. & S. Tho. 3. q. 73. & āte oĩa . Eucharistia ẽ sacramẽ tum . QVÆritur, an eucharistia sit sacramentũ ? Resp. ab omnibꝰ christianis, ꝙ sic, & maximũ omnium sacramẽtorum . Ita determinatur in multis concilijs. Et ecclesia cantat, tātum ergo sacramentum. &c. Sed quid est illud quod vocamus sacramẽtum , an sit actio ipsa putâ cōsecratio , vel sumptio eucharistiæ, vel aliquid aliud? Respon. ex sanct. Tho. 3. p. q. 73. ar. 1. ad. 3. &. 78. art. 1. ad. 2. qđ nec consecratio, nec sumptio eucharistiæ, est sacramentum nec pars sacramenti, sed sacramentum eucharistiæ perfectum est id quod remanet post consecrationem. Sicut enim collatio baptismi non est sacramentum baptismi, ita nec consecratio eucharistiæ est sacramẽtum , nec ipsa sumptio, sed species ipsæ, & corpus Christi sunt sacramentum: vt patet in cap. multi. 1. q. 1. vbi dicitur. Sunt autem sacramẽta , baptisma, chrisma, corpus Christi & sanguis: ecce apertè dictum. Et licet sub diuersis speciebus cōtineatur corpus Christi, est tamen vnicum sacramentum, non vnitate naturali cũ species sacramẽtales differant specie: sed vnitate finis. Quia oĩa quæ in eo sunt ordinātur ad vnum finem scilicet vel ad continendum Christum, vel ad fa ciendam vnitatem corporis mystici. Eucharistia ā sit de necessitate salutis. ¶ QVÆritur, vtrum sacramentum eucharistiæ sit de necessitate salutis? Respon. ꝙ est pręceptum de eucharistia, vt patet Ioan. 6. nisi manducaueritis carnem filij hominis. Secũdó dico quòd hoc sacramẽtum non est ita de necessitate salutis, sicut baptismus. Nā nemo potest saluari sine baptismo realitèr, vel in voto suscepto: & tamen sine eucharistia possunt saluari multi, vt de facto saluantur pueri baptizati, ac proindè nō est ita de necessitate salutis, sicut baptismus. Eucharistia autẽ interpretatur bona gratia, vt pate. 1. quæst. 1. capit. multi. Ab alijs interpretatur, gratiarum actio, synaxis, communio, & sacrificium. Figura eucharistiæ. ¶ HVIus autem sacramenti potissima figura, secundũ sanct. Thom. fuit agnus paschalis. Lutherus tamen irridet figuras huius sacramenti, & offi cium. S. Tho. de corpore Christi, dicit compositum à summo Christi hoste, eo quòd adducit ibi figuras, et miratur quare ibi non adduxerit figurā asinæ Balaā : sed dimittamꝰ perniciosissimũ hominem. Circa hoc multa bona dicit Gabriel in canone lec. 55. vbi petens quare in canone fit mentio de sacrificio Aabrahæ , Abel, & Melchise. & non de agno. Respō. hoc ideò esse factum, quia in illis tribus sacrificijs allegatur sanctitas sacrificantium, quæ semꝑ placuit Deo: æsus autẽ agni paschalis non semper fuit acceptus Deo. Materia eu charistiæ panis triticeus. ¶ QVÆritur, quæ sit materia huius sacramenti? Resp. ꝙ panis, & vinũ . Ita determinatum est ab ecclesia. cap. firmiter de summa Trinitate, & fide catholica. Et in concilio Carthaginensi Et habetur de cōsecra . d. 2. ca. in sacramẽtis & ca. cùm omne, & ca. cũ Marthe de celebratione missarum. Et pa tet, nam Christus hac materia est vsus accepit (ait euāgelista ) panẽ &c. similitèr & calicem, & nō bibā ammodo de genimine vitis. Ex quo patet quòd in calice continebatur vinũ . Panis verò debet esse triticeus, ita quòd in alia materia non potest confici: vt ait. sāct . Tho. 3. p. q. 74. ar. 3. Idẽ tenet Alexan der de Ales. 4. p. q. 32. &. Durā . 4. d. 11 q. 4. & Scotus. d. 11. q. 6. Vndè om̃is panis qui in cōmuni modo loquendi vocatur panis, & est ordinatus ad alimẽ tum hominum, est sufficiens materia cōsecrationis . Ex quo sequitur, ꝙ panis ordeaceus nō est materia consecrationis, nec potest in eo cōfici hoc sacramentũ : quia nō est panis, nec ordeũ est alimentũ hominũ , sed bestiarũ . Panis aũt siliginis (de cẽteno ) quia vere est panis, & ad alimẽtũ hominũ ordinatꝰ potest consecrari. Idẽ dicẽdũ de farre, & spelta, si ex eis cōficeret̃ verꝰ panis. De farre dicit Palu. quòd sufficit. De spelta dicit Antoninus, quòd sufficit, sed quia hoc non est certum, credo esse temerarium consecrare in alio quā triticeo pane. De mayz apud indos, dubium est, an esset sufficiens materia & ideò non est consecrandum in eo. In pasta autem ex tritico (en la massa) non potest fieri consecratio, quia non est panis, sed ex ea fit panis, & habet alias proprietates quā panis, hic em̃ nutrit, illa verò interficit. In agmidone etiā sanct. Tho. tenet, ꝙ nō potest fieri cōsecratio : & ita ego credo, alij tñ dubitāt . Et Palu. 4. d. 4. &. d. 11. q. 2. ar. 4. dicit ꝙ potest in eo fieri consecratio: sed hoc nullo modo est tenẽdum . Panis a ʒimus materia eucharistiæ. ¶ QVÆritur, an panis consecrationis debeat esse azimus. i. sine fermento? Respon. sanct. Tho. 3. p. q. 74. a. 4. quòd non est de essentia sacramẽti , ꝙ panis sit azimus, sed potest confici etiā in fermẽtato , quia est verus panis. Cō ueniens tamen est quòd quilibet consecret secundũ ritum suæ ecclesiæ. In ecclesia autem circa hoc non est vnus ritus solus, nam Græci conficiunt in fermentato: vt dicit Grego. in regno. Sed consuetudo latinorum consecrandi in azimo conuenientior est quā cō suetudo Græcorum. Nā Christus celebrauit in azimo, vt patet Matth. 26. prima autem die azimorũ accesserũt discipuli ad IESVM dicentes, vbi vis paremus tibi commedere pascha? Et Luc. 22. venit aũt dies azimorũ in qua necesse erat occîdi pascha. Græci verò propter detestationem Nazareorũ qui putabant legalia simul esse obseruanda cũ euāgelio : quia in lege Iudęorum cōmedebantur panes azimi, ipsi elegerunt non consecrare in azimo. Et etiā vt expressius significarẽt Christum ex carne, & diuinitate factũ . Vn dè in hoc non sunt hæretici, nec peccant consecrantes in fermentato. An requiratur certa quantitas. ¶ QVÆRITVR, vtrum requiratur certa, & determinata quantitas panis ad consecrādum , vel an posset sacerdos consecrare tm̃ panis quantum sibi placuerit? S. Tho. 3. p. q. 74. ar. 2. tenet ꝙ nulla est quantitas panis, aut vini tā magna ad cōsecrādũ quæ non possit esse materia huius sacramẽti : sicut in rebus habentibus materiam, ex parte finis determinatur quantitas materiæ: vt in domo, & in fabricatione nauis, ex parte intẽtionis determinat̃ quantitas. Ita etiā tenet Sco. Du. Gab. & oẽs , & idẽ dicẽdũ est de paruitate. An oporteat materiā eucharistiæ esse præ sentem. ¶ QVÆRItur tamẽ , an oporteat materiā esse præsentẽ ? Resp. ab oĩbus ꝙ sic. Patet ex facto Chr̃i qui cōsecrauit materiā præsentẽ , accepit panẽ in sanctas ac venerabiles manꝰ suas, similitèr & calicẽ . Itẽ patet quia intentio ministri non potest distinctè dirigi nisi super rẽ pręsẽtem , cũ omnis nr̃a cognitio ortũ habeat à sensu, sed ad consecrandum requirit̃ intẽtio ministri, ergo & præsentia materiæ. Itẽ ꝓbat̃ efficatiús ex ritu ecclesiæ quæ nunquā materiā absentẽ , nec vnquā vissum est ꝙ aliquis sacerdos bonus aut malus tẽ tauerit cōtrariũ facere: oportet igitur materiā esse præsentem, & apud sacerdotẽ . Cùm enim sacramentũ sit institutum propter homines, illa præsentia requiritur in materia sacramenti, quam cōmunitèr homines vocāt præ sentiam: & cùm res quæ est post parietem non dicitur apud nos pręsens , nec etiam quæ est retro nos, videtur quòd non possit consecrari. Vinum vitis est materia eucharistiæ. ¶ QVÆRITVR, vtrum vinum vitis sit materia huius sacramenti? Respon. quòd sic. Quia in vino vitis cōsecrauit Christus, vt patet Matthæi. 26. non bibam de hoc genimine vitis. Et habetur ca. didiscimus, & ca. cũ om̃e de cōsecra . d. 2. & in alijs multis locis. In aceto non pōt cōsecrari . ¶ VTRVM, autẽ possit consecrari in aceto? Respon. omnino quód non. Et non dubium de hoc, quia non est vinum: sed corruptio vini. Licet Glo. in ca. sicut (el primero de consecratione. d. 2.) dicat cōtrarium : sed misit falcem in messem alienam, & turpitèr errauit, nisi intelligat̃ de vino aliquantulum corrupto, (hoc est, q̃ tiene vna punta de vinagre) in tali enim consecrari pōt : quia est vinũ verũ . Sed vtrũ { Mustũ in vbis non pōt consecrari. } posset consecrari in vino contento in racemis, in musto? Respon. quòd non debet fieri: prohibitum enim est in c. cúm omne de consecra. d. 2. Secundò dico quòd nec posset fieri consecratio in tali vino, quia sicut pasta non est panis, sed ex ea fit panis, ita nec succus ille intra vuas contentus est vinum, sed ex eo fit vinum, & ideò non potest esse materia consecrationis. Aqua misceda cũ vino in calice ¶ QVÆRItur vtrũ aqua sit miscẽ da cum vino? Respon. quòd sic. Et habetur ca. in sacramento de conse. di. 2. & ibidem ca. scriptura, & ca. cũ Marthe de celebratione missarũ , et in multis alijs ca. Est aũt necessaria aqua necessitate pręcepti , non tamen necessitate sacramẽti , vt tenent oẽs theologi. In eucha. nō manet substantia pāis & vini. ¶ DVBITAtur, an in eucharistia maneat substantia panis, & vini? Ad hoc. S. Tho. 3. p. q. 75. arti. 2. & omnes doctores dicunt quòd non, & hoc de fide tenendum est. Et fuit determinatum in concilio Constatino se. 8. vbi condemnatus fuit Vuicleph qui oppositum tenebat. Et in concilio Lateranensi in ca. firmiter de summa Trinitate, & fide catholi. Definit autem per consecrationem esse ibi panis, materia, & forma, manentibus accidenti bus, et incipit ibi esse corpus Christi loco panis. Non tamen dicitur panis annihilari licet nihil ipsius maneat, quia omnis motus accipit nomẽ à termino ad quem, sicut vocamus calefactionẽ qñ ex aqua frigida fit calida, ꝗa illa actio terminatur ad calorem. Cũ igitur conuersio ista non habeat pro termino desitionem panis, sed pręsentia corporis Xp̃i sub his speciebus, ideò non est dicenda ānihilatio panis, sed conuersio: licet desinat esse materia et forma panis secundũ se et quodlibet sui. Disputatio videtur de nomine, sed hoc modo dicitur cōueniẽtius . In eucha. manent accidẽtia panis & vini. ¶ VTRVM omnia accidentia panis & vini maneant in hoc sacramento? S. Tho. 3. p. q. 75. art. 5. respōdet ꝙ sic, ea enim accidentia quæ nos in eucharistia videmus, clarũ est quòd erāt panis, & hoc congruit, quia horribile esset cōmedere carnẽ Christi in pro pria specie. Et quia diminueretur meritum fidei: vide rationes sanct. Tho. loco allegato. Manẽt etiā in hoc sacramẽto aliquæ ꝓprietates panis & vini, nā hō sine miraculo nutritur eisdem. Cōuersio pāis & vini est instātanea ¶ VTRVM prædicta conuersio sit instātanea , vel successiua? Res. secũdũ omnes ꝙ fit in instanti, nam successio in rebus naturalibus est vel ex defectu materiæ, vel formæ, vel agẽtis : sed hic propter nihil istorũ est necessarium ꝙ fiat successiuè, ergo fit in instanti. Et verba consecrationis sunt causa huius conuersionis, sed illa finiuntur in instanti, ergo conuersio fit in instanti, scilicet in primo instanti nō esse verborum. In cōsecratione autem hostiæ ex vi verborũ est ibi corpus Xp̃i , & etiā anima rationalis quę dat formam corporeitatis, est enim ibi corpus Christi, & etiam caro Christi de qua anteà dixerat, nisi manducaueritis carnem filij hominis: sunt & ossa, & sāguis , dicit enim Christus. Hoc est corpus meum, id est humanum, & per consequens caro, & sanguis, & ossa. Nā corpus humanũ (vt dicitur. 2. de anima) est corpus phisicum organicum potẽ tia vitam habens, cuius actus est anima. Caro autem capitur pro materia, & forma: etiam cum accidentibus. Sā guis verò sub specie panis est ex naturali concōmitantia , non ex vi verborum ficuti & anima, & diuinitas ipsa. Christꝰ est totus in tota hostia, et i qualibet parte. ¶ QVÆritur, vtrum Christus sit totus in tota hostia, & totus in qualibet parte hostiæ? S. Tho. ingenue fatetur se nescire modum, quo Christus est in hoc sacramento. Alexan. de Ales. 4. p. q. 40. Altisiodorensis, Ricardus Bonauentu. Palu. Durā . Capreo. S. Thomas, & omnes antiqui ponunt hunc modum, & dicunt quòd Christus est totus in tota hostia, & totus in quali bet eius parte, & quod omnes partes Christi sunt simul cum qualibet parte hostiæ, sed non simul inter se, nam corpus Christi in hostia est extensiuè & semptem pedum. Nec mẽbra Christi in hostia sunt simul sed sicut in cæ lo. Quantitas enim habet duo officia, vnum est separare partẽ ex parte subiecti, ita quód caput sit extra pedes, & brachia extra crura. Alterum est extendere partes in situ in ordine ad locũ . Quantitas ergo in eucharistia exercet officium primum, non tamen secundum: nam si Christi corpus nō esset in hostia extensum, non esset organizatum, nec cũ figura, & viueret ibi violentèr. Hunc etiam modum tenet Scotus, Maio. & Marsilius. Ex quo sequitur quòd corpus Christi in eucharistia verè, & sine fictione quacun potest à nobis imaginari cuiuscun figuræ voluerimus. Et si de pingitur crucifixus, eo modo se haberet, sicut si esset vnus puer tantillus, sicut est imago crucifixi in hostia, nā vbi sunt oculi imaginis est oculus Christi, & vbi manus imaginis, ibi et manus Christi, quomodocùnque figurata sit imago. Hæc non est mala imaginatio. Christꝰ quomō moueatur in euchar. ¶ QVÆRItur, vrum Xp̃us moueatur in hoc sacramento? S. Tho. 3. p. q. 76. ar. 6. ponit duas propositiones. Prima corpus Christi in eucharistia non potest moueri localiter per se: quia non potest trāsire ab vna parte hostię ad aliam. Secunda, ad motum hostiæ corpus Christi mouetur localiter de per accidens, sicut motis nobis mouentur ea quæ sunt in nobis. Idem dicit Marsilius. 4. q. 7. art. 3. dub. 5. De alijs aũt motibus, alterationis, calefactionis corruptionis & similibus, dicit. sanct. Tho. & Scot. ꝙ. non est ibi capax alicuius actionis, aut passionis naturalis, saltem respectu alicuius extrinseci, respectu cuius habet se corpus Xp̃i sicut si esset substātia spũalis . Et ita cōmuniter tenẽt omnes: & hoc non est ꝓpter impedimentũ Christi, sed naturaliter Et sic in sacramento hoc non est mobiliter Christus, nisi solo motu locali. Et si corruptis speciebus desinat ibi esse corpus Christi, non tamen dicitur corrumpi: sicut nec ego desinens esse in hoc loco, dicor corrũpi . Manet igitur Christus tandiu in speciebus, quā diu maneret substantia panis, & vini, si non essent consecratæ. Christꝰ an videri possit in eucharist . ¶ QVÆRITVR, vtrum Christus possit videri in hostia? Resp. ex sanct. Tho. 3. p. q. 76. art. 7. quòd naturaliter loquendo nullus oculus corporeus, præter oculum Christi potest videre Christum in eucharistia, nec oculus corporis glorificati. Idem dicit Scotus 4. d. 10. quæst. 9. & Marsilius. q. 7, ar. 3. & Durand. di. 10. q. 4. Secundò dico quòd oculus Christi in eucharistia videt se existentem in eucharistia. Hoc sanct. Tho. 3. p. q. 76. ar. 7. ad secundũ . Et quia litera est ibi mendosa, debet sic legi. Ad. 2. dicendum ꝙ oculus corporalis Christi videt se in sacramẽto , non tamen potest videre ipsum modum existendi quo est sub sacramento quod pertinet ad intellectum. Tertiò dico quód oculus corporalis, tā viatoris, quàm beati, per miraculum potest Christum videre in eucharistia. Hoc sanct. Tho. & conuenit etiā Scotus. Et hæc de oculo corporali. Vtrũ verò per intellectum possit Christus videri, & eius modus existẽdi in hoc sacramento? Dico cum sanct. Thom. loco citato nunc quód naturaliter loquendo nullus intellectus humanus, aut angelicus coniunctus, aut separatus potest cognoscere Christũ in hoc sacramento secundũ quòd est sub speciebus. Patet quia iste modus existendi est supernaturalis excedens totā naturæ facultatem. Secundò dico ꝙ beati vident hoc mysterium, sed in verbo nā cùm hoc sacramẽtum sit vnũ præ cipuum de substantia fidei, & vissio correspōdeat fidei, & spei, beati vidẽt illud: sicut audiuimus em̃ sic vidimus in ciuitate dñi Dei nostri spalm . 47. An in miraculosis apparitionibus eucharistiæ sit Christꝰ ¶ QVÆritur, an quando in hostia apparet puerulus, vel aliquid aliud (sicut sępè apparuit Grego. & Paschasio) sit ibi realiter Christus? S. Tho. 3. p. q. 76. arti. 8. dicit quòd dupliciter potest fieri huiusmodi apparitio. Primò per modum transeuntis, ita quòd subito redit hostia ad suam propriam formā , & tunc à parte rei nulla est facta mutatio, sed solúm ex parte oculorum, & sensuum nostrorum: sicut ꝓ phetis apparebant vissiones animaliũ & bestiarum, quæ tamen non erant a parte rei. Fit autẽ hoc in eucharistia aliquandò vt sciamus ibi esse corpus Christi. Secundo modo potest fieri talis aparitio perseueranter, & tunc à parte rei facta est vera mutatio specierum. Et si in forma carnis, aut sanguinis appareat non sunt sumendæ propter horrorem species illæ, & quia humanis carnibus vesci illicitum videtur. Essent tamen prædictæ species adorandæ sicut anteà. An accidẽtia maneāt sine subiecto in euchar . ¶ QVÆRITVR, an accidentia maneāt sine subiecto in hoc sacramẽ to , vel an species quæ sunt in hoc sacramento habeant aliquod subiectũ ? Sanctus Thomas. 3. p. q. 77. artic. 1. & omnes concorditer dicunt, quòd accidentia manent sine subiecto in hoc sacramento. Quia non sunt in pane, cũ ille iam desierit esse. Nec sũt in corpore Christi, quia accidens migrare non potest de subiecto in subiectũ . Et etiā quia Xp̃us habet iam alia accidentia, nec ista cōueniunt illi. Et sic est determinatũ in ca. firmiter de sum. Trinit. & fide catholica. Quantitas autem est sine subiecto miraculose à Deo substentata. Aliæ verò qualitates, vt albedo, caliditas, frigiditas, & aliæ similes sunt in quantitate sine miraculo, & sine speciali Dei concursu. Sicut enim in actibꝰ naturalibus principale agẽs est substantia, tñ non mediante se, sed mediante accidente, sic in causalitate causæ materialis, principale subiectũ accidẽtiũ ẽ substātia corporea, sed nō immediate sed quātitate mediāte . Et tales q̃litates sine miraculo nouo, habẽt suas oꝑationes : nā species vini cōsecrati frigefaciunt naturalitèr si vinũ erat frigidũ : nā frigefacere nō cōuenit substātię nisi frigiditatis ratiōe , cũ ergo ibi sit frigiditas naturalitèr frigefacit. Sic igitur species consecratæ faciunt, & producunt quicquid agere, & producere possent, si manerent cum substantia panis, & vini. An vino cōsecrato posit misceri alius liquor. ¶ QVÆritur, vtrum vino consecrato possit misceri aliquis liquor non cō secratus ? & si talis mixtio fiat, an sit totum consecratum? vel pars, aut nihil, vel pars sic, & pars non? Hæc est grauis difficultas. Sanct. Tho. 3. p. q. 77. a. 8. ponit aliquas propositiones. Prima, si misceantur duo liquores diuerssarũ specierum, si sint in quantitate sufficiẽti , & fiat perfecta mixtio, vtrum corrumpitur & fit vnum tertium. Secunda, si misceātur duo liquores eiusdem speciei, & in quantitate sufficienti, vtrum corrumpitur, & fit vnum tertiũ . Tertia, si vino consecrato apponatur tantũdem aquæ, vel alterius liquoris, non manet ibi corpus Christi: iam enim non est vinum. Quarta si vino consecrato misceatur aliud vinũ non consecratũ eiusdẽ speciei in quā titate sufficienti, nō manet ibi corpus Christi. Sed hoc vltimũ intellige quā dò per multum tempus, & per motũ magnum (quod raro continget) fieret perfecta mixtio. Tunc enim non manerent partes vini consecrati, quia essent diuisæ sub intrantibus alijs vini superadditi. Vnde post sumptionẽ sanguinis ecclesia consueuit accipere bis vinum, vt si manserit aliquid sanguinis assumatur. Dico ergo sine metu quod etiam addito multo vino nō cō secrato , manet ibi corpus Christi, & sanguis eius, et consequentèr quòd in secũda ablutione, melius erit assumere plus aquæ quam vini: quia tunc corrumpẽtur species vini. Forma cōsecratiōis pa nis & vini. ¶ QVÆritur, quæ sit forma huius sacramenti? Respon. secundùm omnes et est determinatio ecclesiæ in cap. cũ Marthe de celebratione missarũ , et in concilio Florentino, forma consecrationis panis est hæc. Hoc est enim corpus meum. Et forma consecrationis vini hęc . Hic est enim calix sanguinis mei, noui & æterni testamenti mysterium fidei, qui pro vobis, & pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Et oppositum dicere est pessimus error. Et malè de hoc dubitat Erasmus in annotationi. 1. Chorint. 11. vbi ait. Vtinam Paulus nobis traderet quibus verbis sacer ille panis cōsecrari deberet. Verè miror, non de erroribus horum grāmatistarum , sed de eorum superbia maxima, qui non habẽ tes auctoritatem pro se, reuocant hoc in dubium. Sed illis dimissis, dicimus hanc esse formā consecrationis eucharistiæ, qua vsus est Xp̃us in vltima cę na . Hoc est em̃ corpus meũ . Et ita etiā apertè dicit. S. Cypria. de cęna dñi in principio, & Ambro. li. de sacramẽtis , & habetur de conse. d. 2. ca. conse. &c. Illa aũt verba quæ præcedunt formā consecrationis, scilicet, qui pridiè quā pateret̃ . &c. Licet Sco. dicat esse ita necessaria, vt sine ipsis esset dubia consecratio: melius tñ . S. Tho. 3. p. q. 78. a. 1. 4. & Durā . d. 8. dicunt non esse necessaria, necessitate sacramẽti , cũ nō sint forma, propter ordinationẽ tñ ecclesiæ nō liceret ea prætermittere. In cō secratione verò sanguinis, calicis forma est. Hic est em̃ calix sanguinis mei Hæc sola verba secundũ cōmunẽ opinionẽ sunt sufficiẽtia ad cōsecrationẽ sanguinis. Reliqua verò quæ sequunt̃ scilicet noui, & æterni testamẽti , &c. sunt de ꝑfectione formæ, & nō de essentia sacramẽti : sicut ly ego in forma baptismi. Hoc patet, ꝗa Gręci ita cōsecrāt sāguinẽ , nec ob hoc sũt dānati ab ecclesia, & in missali b. Basilij illa sola verba tanquā forma erant rubeis literis scripta. Scotus tamen admonet ꝙ sacerdos non debet intendere consecrare per ista, vel illa verba: sed debet absolutè consecrare, dicens omnia illa verba quæ sunt in forma qua nunc ecclesia nr̃a vtitur. Ly enim, in vtra forma, non est de essentia sacramenti. Nullus enim euangelista ponit illud, male tamen faceret qui omitteret illud. Potest etiam forma dici quacũ  lingua, sed tamẽ variare illam, & alia lingua dicere, peccatum esset, licet sacramentum teneret. Quid demonstret pronomen hoc in cōsecratione panis. ¶ QVÆritur, quid demonstretur in forma eucharistię per illud pronomẽ hoc? Respon. ꝙ licet de hoc sint varię opiniones, tenẽdum tñ est cum sanct. Tho. 3. p. q. 78. art. 5. & super episto. 1. Cho. 11. vbi ponit aliquas propositio. Prima tā Christus  sacerdos aliquid demonstrant per ly hoc, quia aliâs ver ba non applicarentur materiæ. Secunda, per ly hoc non demonstratur aliquid singulare, & discrete: sed dicitur in generali & distinctè, & sensus est, contentum sub his speciebus est corpus meum. Sicut cùm dicimus. Hic est calix. &c, intelligitur contentũ in hoc calice, est sanguis meus. Sicut quandò demonstro marsupium & dico, hoc est aurum: sensus est, quod continetur hic est aurum. Sic etiam in forma significatur, quod continetur, vel continebitur, Hic est corpus meum. Item tenet Ricard. 4. d. 8. q. 1. art. 3. & Duran. di. 8. q. 2. ad primũ argumentum principale, & Capreo. d. 8. &. 9. q. vnica ad argumenta contra. 5. conclusionẽ . & Altisiod. & Glos. super Matth. 26. & Marsi. 4. q. 6. Et est manifestum, nam illa forma Hoc est corpus meum, nihil aliud facit nisi ꝙ corpus Christi cō tineatur sub his speciebus, ergo hoc ip sum significatur per formam. Effectus euchar . QVÆRITVR, qui sint effectus huius sacramenti? Respō. sanct. Tho. 3. p. q. 79. a. 1. ꝙ primus effectus est collatio gr̃ ę : hęc autem gr̃a confertur in sumptione, vt patet Ioan. 6. qui māducat meā carnẽ , & bibit meum sanguinẽ in me manet & ego in eo. Gratias quas promittit Christus in hoc sacramento promittit ratione sumptionis ergo ante sumptionem non conferũ tur : & de hoc non est dubitādum . Datur autem prędicta gr̃a immediate in ipsa sumptione. Et oibus sumentibus eucharistiam confertur ęqualis gr̃a ratione sacramẽti ex opere operato, nō tamen ideò datur maior gr̃a , quia recipitur sub vtra specie: nam aliâs qui maiorem hostiam sumeret, maiorem perciperet gratiam ratione quātitatis continuę , quod est falsum, ac proinde nec ratione quātitatis discretę : cũ sub specie panis & vini sit vnicũ sacramẽ tũ . Et aliâs fraudaret̃ populus magna gr̃a sacrificij: cũ ꝓfecto pia mr̃ ecclesia nō negaret illud sub vtra specie, si daret̃ maior gr̃a . Iste autẽ effectus gr̃ ę non impeditur per peccatũ veniale: licet em̃ quis recipiat eucharistiam in actuali peccato veniali, nō ideò impeditur augmẽtum gr̃ ę in eo, vt ait sanct. Tho. 3. p. q. 79. a. 8. quia aliâs esset magnũ periculũ . Quis enim sine peccato veniali accederet sępe ? per peccatũ autẽ veniale impedit̃ actualis sensus gustus, & delectatio spũalis . Nec etiā requirit̃ tũc motus liberi arbitrij actualiter concōmitans sumptionẽ eucharistię : sufficit enim motus liberi arbitrij pręcedens , vt etiā dicit sanct. Tho. 4. d. 15. q. 1. ar. 3. quęstiuncula . 2. ad. 2. Per eucharis. remittitur peccatũ mortale ¶ QVÆRItur, an per hoc sacramẽ tũ remittatur peccatũ mortale, an scilicet possit quis accedere ad eucharistiā in peccato mortali, ita ꝙ non peccet mortalitèr de nouo Respōd. ꝙ dupliciter potest quis accedere cũ mortali. Vno modo scientèr, & talis semper peccat mortalitêr de nouo, non diiudicans corpus dñi iudicinm sibi manducat & bibit. Secundo modo ignorā ter , quia scilicet doluit, & credidit se habuisse sufficientem dolorem: cũ tamen in rei veritate talis dolor non fuerit sufficiens, & talis nō accedit indigne, nec peccat mortalitèr, quinimo virtute sacramenti remittitur præ cedens peccatum. Hoc sanct. Thom. 3. p. q. 79. ar. 3. et. q. 80. ar. 4. et Alexan. de Ales. 4. p. q. 46. memb. 3. ad secundũ , et Bonauentura. 4. di. 9. q. 7. et Gabriel in canone lectione. 8. et Marsil. 4. q. 6. art. 4. conclusione. 1. et Gerson in multis locis, et super Magistrũ , tracta. 9. p. 3. et Adrianus. q. 1. de eucharistia, et omnes præter vnum Maio. Pa tet autem hoc, nam aliâs cùm nō possit homo scire vtrum hodio , vel amore sit dignus, iuxta illud, nihil mihi cō scius sum, sed non in hoc iustificatus sum, prima Chorint. 4. & Iob. 9. verebar omnia oꝑa mea. & ibi si simplex fuero hoc ipsũ ignorabit anima mea, & de propitiato peccato noli esse sine metu, Ecclesiasti. 5. Periculosissimũ esset accedere ad eucharistiam & talis exponeret se periculo peccati mortalis, cúm nemo sciat se sine peccato accedere. Item Ioannis. 6. dicit Christus panis verus est qui de cęlo descendit, & dat vitam mundo: cùm igitur accedens in gratia iam habeat vitam: si aliquando existenti in mortali inculpabilitèr ignorato non daret gratiam nunquám esset verum ꝙ hic panis vitam daret mundo. Satis est igitur, ad hoc vt quilibet securus accedat ad eucharistiam, ꝙ doleat de præteritis, & proponat cauere futura, licet aliquando non sint remissa peccata: & tunc remissionem eorum accipiet, non ratione contitionis , quæ perficietur: sed ratione sacramenti, quod secũdum Augustinũ , & sanctos, viuificat mortuos, & semper sic accedẽs habebit gratiā . Et licet de hoc aliqui dubitent, ego tamen nullum dubium habeo. Ante sũ ptionẽ eucharistiæ præ requiritur confessio. ¶QVÆritur, an ante sumptionẽ eucharistię sit necessaria confessio, vel an sufficiat sola contritio cum proposito cōfitendi peccata semel in anno? Respon. sententia omnium theologo rum, sanct. Tho. Duran. Scoti, Palu. Alexan. Bonauen. Gabriel. Ocha. & aliorum est, quòd necessarium est cō fiteri omnia peccata mortalia ante accedamus ad eucharistiam. Hoc autem non solum dicunt iure possitiuo tantum, sed etiam iure diuino: & hoc habitum est semper pro certo, & ab antiquo. Vnde Hugo de sancto Victore, vir magnę auctoritatis in lib. de ecclesiastica potestate dicit, audacter dico si ante sacerdotis confessionẽ , quis accesserit ad corpus, & sanguinẽ Christi, reus erit corporis, & sanguinis dni quātumuis poeniteat, & vehementer doleat, & ingemiscat. Hoc autẽ dixit, 60. annis ante Innocen. 3. qui instituit cap. omnis vtriusq: sexus. Ex quo patet quód non de nouo in prędicto ca. fuit positum pręceptum de confessione ante eucharistiam pręmittenda . Et Cypria. in epistola ad fratres consistẽ tes in plebe, reprehendit episcopos sui episcopatus Carthaginensis, eo quòd non memores euangelij, & suę auctoritatis, lapsis dabant eucharistiam ante confessionem. Idẽ dicit (& adhuc acrius) in libello ad lapsos, & in alijs locis multis & lib. 6. ecclesiasticę historię refert Eusebiꝰ đ Philipo imꝑatore quòd cùm in die paschæ cōmunicare vellet, non fuit permissus ab episcopis nisi prius confiteretur peccata, omnino igitur tenendum est contra Caiet. necessariam esse confessionem sacramentalem ante sumptionem eucharistiæ. Quod etiam probatur ex consuetudine ecclesiæ, quā frangentes putāt se grauiter errare. Item eucharistia est sacramentum vnitatis ecclesiasticæ, ergo recipiens illam oportet, non solum vt reconcilietur Deo per contritionem, sed etiam ministris ecclesię per confessionem. Item Matthæi. 6. Christus dicit si ofers munus tuum ante altare, et ibi recordatus fueris, quòd frater tuus habet aliquid aduersum te relinque ibi munus ante altare, & vade reconciliari fratri tuo. Hæc igitur sententia tenenda est, quanuis non putem hæreticũ quod Caietanus dicit. I. Casus Aliqn licet sumere eucharist. sine præ uia confessiōe . ¶ QVÆRITVR, an liceat aliqñ sumere eucharistiam ante confessionem? Respō. secundũ oẽs , ꝙ sic, primo quādo quis tempore necessitatis, quo tenetur sumere eucharistiam non habet copiam confessoris. Cùm em̃ præ cepta dñi suauia sint, nec pręcepta possitiua militent conra ius naturale, nō tenemur ea implere cum infamia nostra: ac proinde si parrochus ruranus, non habet confessorem, & si non celebrat se diffamat, celebrare potest sine præuia confessione. Et eodem modo si ego habeam casus reseruatos, & non est episcopus præsens, & si nō celebro infamor, possum celebrare sine confessione peccati reseruati. Item ꝓpter { Secũd . } reuerentiam sacramenti, putâ si coepi celebrare, & in ipsa celebratione meminero alicuius peccati mortalis, non oportet vt relinquam missam quia facerem irreuerentiam eucharistiae: & hoc etiam si sim in ipso principio missę : licet solum introitum dixerim. Ita tenet Ricard. Palu. & alij, quod credo verum quanuis archiepiscopus florentinus dicat, quòd si ante cōsecrationem recordetur, & possit sine scandalo quærere confessorem: debet illũ quærere. Sed non credo hoc esse verũ Idem dicendum est de his qui sunt ibi parati ad recipiendam eucharistiam, qui si ibi recordati fuerint alicuiꝰ mortalis, secure possunt cōmunicare , etiā ante confessionem propter reuerẽtiā sacramenti. Nec de hoc dubito. An eucharist. sit danda peccatoribus. ¶ QVÆRITVR, vtrum sacerdos debeat dare eucharistiam peccatori perseueranti in peccato, & petenti eam? Respond. primó secundùm omnes, quòd publico peccatori, concubinario, vsurario, meretrici, & similibus non debet dari eucharistia: quia esset mittere margaritas ante porcos, et san ctum dare canibus. Item, quia talis publicus peccator, non habet ius ad petẽ dum sacramentum, quia est sibi prohibitum. 1. Cho. 11. probet autem se ipsum homo, & sic de pane illo ædat, ergo qui negat ei sacramentum, nō facit ei iniuriam. Per publicum autem peccatorem, intelligimus cum sanct. Tho. 3. p. q. 80. ar. 6. & 4. d. 9. q. 1. art. 1. eum qui damnatur à iudice propter euidentiam facti cuius populus est testis: vt dicitur in cap. cùm dilectus de purgatione canonica, & ca. euidentia de accusatione, & ca. tua nos, de cohabitatione clericorũ , et muli. talibus igitur negāda est eucharistia. Verũ est ꝙ si is ꝗ est publicus peccator in vno loco, accedat ad me in alio loco distāti , in quo reputat̃ bonꝰ , nec pōt fama facile ad hũc locũ ꝑuenire & petat eucharistiā : ꝓbabile videt̃ mihi, ꝙ teneor illi dare, quia aliás offenderẽ eũ grauiter. Si autem publicus peccator, secretè poenituit, & petit eucharistiam in publico, nō debeo illi dare quous ostẽ dat poenitẽtiam suam exterius. Si verò secretè poenituit, & secretè petit, debeo illi dare eucharistiam: nisi existimetur, ꝙ hoc factum veniet in publicum. Si autem peccator occultus, quem ego, & aliqui alij scimus peccatorem publicè petat eucharistiam, dā da est illi: quod etiam fecit Christus cũ Iuda: aliâs diffamarem eum. Admoneat tamen eum parrochus secretè si possit, vt dicitur in cap. 2. de officio ordinario. Si autẽ peccator occultus occultè petat, siue sacerdos sciat eius peccatum in confessione, siue extra cōfessionẽ , debet ei denegare: quia nullo modo ei nocet. Ita tenet sanct. Tho. 4 di. 9. q. 1. arti. 5. quęstiuncula . 2. An pol lutio nocturna impediat sũ ptionẽ euchar . ¶ QVÆritur, vtrum pollutio nocturna impediat sumptionẽ eucharistię ? Pro responsione notādum cum Palude. 4. d. 9. q. 3. ꝙ pollutio nocturna nunquā est peccatum, sed signum, aut effectus peccati. Et idem dicit sanctus Tho. 4. d. 9. q. 1. ar. 4. &. 3. p. q. 80. a. 7. quia talis actus non est immediatè in potestate hominis. Si igitur ille actus sequatur ex causa culpabili mortaliter, tunc dicit Ricard. & quidam alij, ꝙ impedit sumptionem eucharistię , ita ꝙ peccaret mortalitèr qui post illā accederet ad sacramentum. Sed dicẽ dum est absolute ꝙ nulla pollutio nocturna impedit sumptionem eucharistiæ sub poena peccati mortalis. Hoc tenet Palu. 4. d. 9. q. 3. conclusione. 2. & Gabriel lect. 10. in canone, & Gerson de materia celebrationis consideratione. 7. & Maio. d. 9. q. 2. et Siluest. verbo eucharistia, & Bonauẽtura , di. 12. q. 3. Hoc patet, nam post confessionem non manet, nisi quædam immũ ditia corporalis: sed vt dicitur Matth. 18. non lotis manibus manducare non coinquinat hominẽ , ergo. Item, quia vel hoc impedit sumptionem eucharistię , propter malitiam, & hoc nō , quia maiora peccata scilicet blasphemia, et periurium, non impediunt. Vel propter distractionem & turbationem, & hoc non, quia legitimus cōcubitus non impedit, cùm tamẽ æqualiter dissoluat mentem, sicut illegitimus, imo & amplius cùm sit in vigilia: ergo pollutio nocturna non impedit sumptionem eucharistiæ. Si verò pollutio fuerit mortalis, accedere ad saramentum erit veniale propter quandam irreuerentiā , quia mens multũ distracta est. Et sancti cōsulũt , vt tales per aliquod tẽpus abstineant, scilicet vs ad diem sequentem, vel per. 24. horas, vt dicit Alber. Alexan. & sanct. Tho. Et etiā si pollutio fuerit mere naturalis, pro pter reuerentiam sacramenti melius erit non accedere illa die. Et ita consulunt decreta. cap. testamentum, & ca. non est cis. 6. Et hoc nisi fuerit festum aliquod, vel causatur nota aliqua apđ videntes quòd iste non celebrat: tunc enim melius erit celebrare. Ista autẽ irreuerentia non facit ꝙ sit peccatum veniale accedere ad eucharistiā , quia talis immunditia fuit mere naturalis. Ita dicit. S. Thom. 3. par. q. 80. arti. 7. 1. vbi ait ꝙ id quod consulunt sancti totũ est de congruitate, et consilio. Post concubitum autem coniugalem, Grego. 33. q. 4. ca. vir cũ propria, dicit, ꝙ si accessit voluptatis causa, abstineat: si autẽ ratione prolis, suo iudicio relinquatur. Breuitèr dico, ꝙ accedere ad eucharistiā post legitimũ concubitũ nō est peccatũ . Post quācun verò aliā pollutionẽ in vigilia, fornicationẽ , aut adulteriũ , accedere ad eucharistiā etiam post poenitẽtiā , & confessionẽ , magna irreuerentia est, sed non peccatum mortale, secluso cōtemptu : melius tamen esset tunc abstinere. Post sumptionem etiam eucharistię bonũ est, quòd vir à ꝓpria vxore abstineat, sed non est necessarium. Eucharistia a ieiunis sumenda. ¶ QVÆritur, an accedens ad eucharistiam, debeat esse ieiunus? Respond. omnino, ꝙ sic. Sanct. Tho. 3. p. q. 80. a. 8. allegat Augusti. episto. 118. in respō sione ad Ianuarium. Et habetur de cō sec . d. 2. ca. liquido, vbi dicitur, placuit spiritui sancto. Et ita apostoli ordinauerunt, & ita seruatur per totum orbem, vt non sumeretur cibus ante corpus dñicum . Idem dicitur in concilio Carthaginensi. Et habetur de conse. d. 1. ca. sacramenta, & cap. ex parte de celebratione missarum, prohibetur sacerdos ne bis celebraturus in prima celebratione sumat ablutionem. Vide etiam ca. nihil. 7. q. 1. Christus autẽ eucharistiam dedit apostolis post cęnā , quia secundùm ritum legis, illa hora debebat celebrari pascha, & prius debuit plenè legẽ obseruare quàm hoc sacramentum instituere. Et voluit vltimo loco hoc tàm grande donum relinquere, quo vehementius cōmendaret mysterij illius altitudinem. Institutio autem apostolorũ fuit legitima, vt cum maiori reuerentia ad tantum sacramentum accedat̃ . Si enim Leui. 10. prohibetur Aaron & filijs eius ne bibant vinum, nec omne quod inebriare potest quandò erant sanctuarium intraturi, vt haberent sciẽtiam discernẽdi inter sacrum & prophanum, inter pollutum & immundum: multo magis sacerdotibus celebraturis conuenit, vt ieiuni accedant ad tàm admirabile sacramentum. Hoc igitur de fide tenendum est, & oppositum est er roneũ , & hęreticũ , vt determinatũ est in concil. Cōstantiẽsi sessione. 13. quā uis derideat hæreticissimus ille luthe . An aliqn eucharist. possit sumi a nō ieiuno. ¶ SED dubitatur, an saltim aliquando liceat sacerdoti celebrare post prā dium , seu consecrare, vt det eucharistiam existenti in extrema necessitate Maio. di. 9. q. 3. ad. 5. dicit, ꝙ licet: imo in fermentato, & sine alijs solennitatibus potest consecrare secrete: quia diuinum ius derogat positiuum, cúm ergo esse ieiunum, & cōsecrare in azimo sit de iure positiuo, cōmunicare verò sit præceptum diuinũ : sequitur, quòd primum non potest impedire secũdũ . Oppositum tenet Palu. d. 9. vbi ait, quòd non licet, & hoc credo probabilius. Maio. enim præsupponit falsum, ꝙ cōmunicare sit præceptum in iure diuino, vt posteâ videbimus. Itẽ videtur contra ius diuinũ consecrare panẽ sine vino, & e contra. Et est con tra ca. comperimus de consecra. dis. 2. Et consecrare in fermentato, & sine solennitatibus prohibitum est, ac proinde non est faciendum. Si cōmodè fieri potest propter reuerentiam sacramenti, detur eucharistia in mane infirmis antequàm aliquid sumant. Si autem hoc cōmodè fieri non potest, detur illis, etiam post cibum sine scrupulo. Ita enim tenet vsus ecclesiæ, & omnes doctores, & merito quidem: nam quod propter iustitiam institutum est non debet cōtra charitatem militare. Debet igitur recipiens eucharistiam esse omnino ieiunus. Verũ est quòd si cùm quis lauatur gustaret paululum aquæ, vel vini, præter intẽtionem : non ideò impidiet̃ sumere eucharistiā , dũ tñ fuerit in parua quantitate. Et sic tenet. S. Tho. & oẽs Idẽ dicito, si cibi frustrũ paruũ māserit inter dẽtes , & præ ter intẽtionẽ deglutiat̃ . Si etiā post ab lutionẽ inuenerit sacerdos reliquiā hostiæ, pōt , & debet eā accipere quia ieiunus incoepit, & eius officium nondum est terminatum. Item quia aliâs non posset sufficienter occurri necessitatibus, & difficultatibus, nam frequenter post ablutionem, inueniuntur reliquiæ. Patet etiam, quia in parasceue sumitur particula hostiæ posita in vino, etiam si post primum haustũ particula adhæreat calici. An sit danda eucharistia nō habentibus vsũ rationis ¶ QVÆRITVR, quibus sit danda eucharistia, vtrum possit dari non habentibus vsum rationis? S. Tho. 4. dis. 9. &. 3. p. q. 80. a. 9. cũ alijs doctoribꝰ respōdet cũ distinctione. Nō habẽtes vsũ rationis sunt in duplici differentia, quidam qui dicuntur nō habere, quia parunt habent, vt sunt hebetes, et rudes: & istis nullo modo est eucharistia neganda. Alij sunt totaliter priuati vsu rationis. Et isti sunt in dupplici differẽ tia , quidam qui nunquàm habuerunt vsum rationis, vt sunt pueri, & amentes à natiuitate: & talibus non est danda eucharistia, quia non habent deuotionem: nec diiudicant corpus dñi ab alijs cibis. Alij sunt qui aliquandò habuerunt vsum rationis, vt frenetici: & talibus si non sit periculum irreuerẽ tiæ , vel vomitus, & prius pœnituerint & habuerint deuotionem ad eucharistiam, & petierint: licet posteà in frenesim inciderint, non debet negari: quia per ea quæ naturalia sunt nō debet quis perdere beneficia gratuita. Hoc probatur duobus decretis, ca. qui recedunt, & c. is qui. 26. q. 6. & tales recipient in sumptione eucharistiæ gratiam, & omnes alios effectus sacramẽ ti : licet in hoc non conueniat Caieta. 3. p. q. 79. a. 1. sed oppositum cũ sancto Tho. credo verum. De pueris etiam, licet consuetum fuerit olim apud ali quas ecclesias, vt daretur eis eucharistia, dicimus eum. S. Tho quòd non tenentur eam recipere: nec conueniens est ꝙ illis detur. Hoc patet ex vsu ecclesiæ, quæ quidem non permitteretur tam enormitèr errare. Item quia pueri post baptismum sunt in gratia, quā non possunt perdere sine culpa sua: sed culpam ante vsum rationis cōmittere non possunt, ergo non tenentur de necessitate recipere eucharistiam, aliâs baptismus non sufficeret ad salutem: quod assere est hæreticum. Non conuenit autem, vt recipiant eam propter pericula vomitus, & eructatiōis , vel alterius irreuerentiæ: quæ frequẽs est in pueris. Ideò nunc in ecclesia illis eucharistiam conferre, sacrilegum esset. Si autem de facto daretur illis, reciperent gratiam. An liceat quo tidie eucharist. sumere. ¶ QVÆRITVR, vtrũ liceat quotidiè sumere eucharistiā ? S. Tho. 3: p. q. 80. arti. 10. respondet, quòd eucharistia duppliciter cōsideratur vno modo secundùm se, secundùm quód confert gratiam ex opere operato sumenti ipsam. Et quantum ad hoc non solũ quotidiè, verum sæpè in die quolibet esset sumenda, vt gratia augeretur. Secundo modo potest cōsiderari ex parte nostra, ex qua requiritur reuerentia, & deuotio: & secundùm hoc non est conueniens, quòd homo accedat quotiescun potuerit, sed expectet commodum tempus quo sit deuotus. Qui igitur se inuenerit cum deuotione, & nō distractum, laudabilitèr quotidiè cōmunicabit , vt patet ex consuetudine primitiuæ ecclesiæ. Et ꝗa nũc etiā laudātur ꝗ quotidiê celebrāt . Patet etiā Augusti. auctoritate de verbis dñi , panis ( inꝗt ) iste quotidianus est, accipe quotidiè, vt quotidiè tibi ꝓssit : sic tñ viue, vt quotidiè merearis accipere Sed quia sunt multa impedimẽta , laudabile est aliqñ abstinere, vt Augusti. dicit libro de ecclesiasticis dogmatibus. Et habetur in ca. quotidie de cō secratione distinctio. 2. quotidie communicare, nec laudo, nec vitupero. Gerson super magistrum tractatu. 9. dicit ꝙ illi qui proptereá cuod frigidi sunt (alioquin sine peccato) recedunt ab eucharistia, sunt similes illis qui frigent, & nolunt accedere ad ignem. Effectus enim eucharistiæ est ipsa deuotio, nun quid prius vis effectum eucharistiæ quàm ipsam eucharistiam? Presbyteris igitur laudabilius est communicare quotidie. Vnde Gregorius. 4. li. dialogorũ , ca. 56. refert Cassiũ Narniensiũ episcopum quotidie celebrā tem , & in celebratione flentem. Et dicit, mandatum dñi accepisse per reuelationẽ cuidam alteri factam operare quod operaris, nō cesset manus tua, nō cesset pes tuus &c. Et Ambrosius Graue est quòd ad mensam tuam mũ do corde, & innocẽtibus manibus nō venimus: sed grauius est, si quia peccata metuimus sacrificium non reddamus. De secularibus autẽ dicimus in primitiua ecclesia eos frequentissmè , & forsan quotidie cōmunicasse . Posteá cessante numero fidelium, tempore Augustini fiebat hoc rarius, quibusdam quotidie, alijs dñicis diebus hoc facientibus, vt ait Augustinus in epistola ad Ianuarium. Et habetur. 12. d. ca. illa autem. Posteà Fabianus papa præcepit, vt saltem ter in anno omnes cōmunicarent , scilicet in pascha, penthecoste, & in natiuitate dni . Tā dem papa Innocentius tertius vel propter multitudinem fidelium, vel propter eorum indeuotionem, traxit cō munionem ad hoc, vt satisfacerent sumendo semel in anno, vt patet in cap. omnis vtriusque sæxus de poenitẽtijs , & remissionibus. Laudabile tamẽ est vt sępe fideles communicent. An sit præceptũ sumẽdi eucharist . ¶ QVÆRItur, an sit præceptum de sumptione eucharistiæ? S. Tho. 3. p. q. 80. a. 11. ponit duas conclusiones. Prima ex pręcepto diuino tenentur omnes fideles cōmunicare . Patet Ioannis 6. nisi manducaueritis carnem filij hominis, & biberitis eius sanguinem, nō habebitis vitam in vobis. Item consuetum est in ecclesia infirmos cōmunicare , quod non est pręceptum in iure possitiuo : & qui hoc transgreditur putat se graue malum fecisse, ergo pręceptũ est in iure diuino. Hoc tenet Dur. 4. d. 9. q. 2. & Palu. d. 9. q. 1. Et hoc præ ceptum diuinũ obligat sicut alia præ cepta affirmatiua tempore necessitatis: quando scilicet quis est in tali statu, ꝙ iam probabilitèr credit se nō habiturum vlterius opportunitatem re cipiendi. Secunda conclusio. S. Tho. Ex statuto ecclesię quilibet fidelis tenetur cōmunicare semel in anno: vt patet in ca. oĩs vtrius sęxus . Qui autẽ iā cōmunicauerit in vita, & semel in anno, in articulo mortis non cōmunicans propter negligentiam quandā non peccabit mortalitèr: vt bene dicit Siluester verbo eucharistia, 3. Hoc patet, quia damnatis ad mortem non datur eucharistia. Verum est quòd hæc est pessima consuetudo iudicum, præ tendunt reuerentiam eucharistię , sed sunt fabulæ: non putant se esse iudices nisi occîdant, tamen non damnantur tanquam rei peccati mortalis. An sit cōmunicandũ sub vtraque specie. ¶ QVÆritur, vtrũ sit necessariũ sumere eucharistiā sub vtraque specie? Resp. ꝙ in primitiua ecclesia fuit consuetudo sumẽdi eucharistiam sub vtraque specie: vt patet. 1. Chorinthiorũ 10. vnus panis & vnum corpus multi sumus omnes qui de vno pane, & de vno calice participamus. Et hoc etiā dicit Cyprianus in sermone de lapsis. Et dicuntur Græci modo sic populũ cōmunicare . Sed in concilio Constā tiensi , & Basiliẽsi interdictum est sub pęna excōmunicationis , ne seculares comunicemus sub vtraque specie, & dānati sunt vt hæretici qui dicebāt esse necessarium sub vtraque specie cō municare . Et hoc congruè ordinatũ est, quia sępè contingeret periculum effusionis sanguinis, si toti populo dā dus esset. Item quia aliquibus est horridum vinum maxime fęminis . Item vt euitaretur error Nestorianorũ hæ reticorum dicentium, ꝙ sub specie panis non est nisi corpus, & sub specie vini non nisi sanguis. Ideò sub vnica specie cōmunicatur populus: vt ostendatur ꝙ est totus Christus sub qualibet specie. Sacerdotes autẽ necessario de bent sumere sub vtraque specie: vt patet in ca. comperimus de conse. d. 2. & sun verba Gelasij papæ, vbi dicitur esse grande sacrilegium consecrare sub altera specie tantum. Præceptum est igitur sacerdotibus ꝙ cōmunicẽt sub vtra specie. Et videtur ꝙ sit præceptũ diuinum, quia aliâs nō esset sacramentũ perfectum: quia nō est ꝑfecta refectio sub vnica specie, sacramentũ verò eucharistiæ est quædā refectio. An minister euchar. sit sacerdos. ¶ QVÆritur, an minister huiꝰ sacramenti sit sacerdos? Respond. ꝙ nō est licitum dubitare de hoc. Patet in cap. firmitèr de summa Trinitate & fide catholica. Et in concilio Florenti . Et etiam patet ex vi ipsius nominis, sacerdos enim dicitur à sacrificando, sed eucharistia est sacrificium: ergo ad solũ sacerdotem spectat. Item, quia in lege veteri non pertinebat ad omnes offerre sacrificia, sed solum ad sacerdotes: & Abraham obtulit decimas Melchisedech, quia erat Dei sacerdos, ergo etiam in lege noua solis sacerdotibus licet offerre sanctum sacrificium altaris. Quando autem ordinati cum episcopo consecrant, si aliqui dicant formam cōsecrationi , antequàm episcopus, vel postquàm finiuit episcopus, nihil faciunt, vt dicit Palu. & Caietanus. Nam intentio eorum est consecrare simul cum episcopo. An ministrare euchar. laicis cō ueniat solis sacerdotibus. ¶ QVÆRItur an ministrare eucharistiam laicis spectet ad solum sacerdotem? Respondeo quód propria auctoritate, & tanquám ex officio, spectat ad solum sacerdotem: vt habetur in c. peruenit de consecratione. d. 2. vbi puniuntur sacerdotes qui per alios mittebant sacramẽta , & dicitur quòd solus sacerdos potest id facere. Tempore verò quo populus cōmũicabat sub vtra specie diaconi ministrabant sanguinẽ non tñ corpus dñi . Quia in calice non tangebatur corpus dñi immediate, & idó sanguinẽ ministrare poterant, nō aũt corpus dñi , quia immediate tāgit̃ . At in necessitate scilicet ęgrotāte presbytero, potest diacono cōmitti vt deferat corpus dñi . Ita dicit Palud. 4. d. 13. & S. Tho. 4. d. 13. q. 1. ar. 3. nec est dubitandũ de hoc. Et etiam sine cōmissione posset diaconus in necessitate portare eucharistiam: vt ait. S. Tho. nō tñ subdiaconus, aut alij inferiores. Durā dus dicit se vidisse, quòd diaconus cardinalis, papa celebrante, dat eucharistiam alijs clericis. Ipse dubitat an id recte fiat. Sed certe nullum sacrilegium ibi interuenit iudicio meo. Malus sacerdos potest consecrare. ¶ QVÆritur, vtrũ malus sacerdos possit consecrare? Respōde. sine quacũ  dubitatione ꝙ sic. Nā aliâs ecclesia esset in magno periculo: delicta em̃ quis intelligit? Et etiam populus esset in periculo idolatrandi. Oppositum autem fuit error Donatistarum, contra quos multa dicit Augustinus in libro de baptismo. 5. ca. 23. & cōtra Parme nianum li. 2. respōsione . 107. et in multis alijs locis dicit. Sacramentum Christi nulla peruersitate hominis siue dā tis , siue recipientis, violari: & sacramẽ tum gratię dat Deus per malos, ipsam tamen gratiam per se ipsum. Et cōtra Pitilianum. Si quis verus sacerdos. i. dignus vult esse, induat̃ iustitia oportet. Qui autem solo sacramento sato sacerdos est. i. ordinatꝰ , sicut fuit Cayphas pontifex, quanuis non sit sacerdos verus. i. bonus seu dignus, verum est tñ quod dat. Idem dicit Chrisostomus super Ioānem vbi ait, ꝙ sicut per asinam Balaā locutus est Deus: sic per malos sacerdotes sacramenta præstat. Et nō est dubitādũ . Vide. 1. q. 1. c. quod quidam, & 24. q. 1. cap audiuimus. An missa mali sacerdotis prosit tatũ sicut missa boni. QVÆRITVR, vtrum missa sacerdotis mali tantum prosit alijs, sicut missa boni? S. Tho. 3. p. q. 82. art. 6. dicit quòd in missa duo sunt consideranda scilicet ipsum sacramentum, & orationes quæ in ea dicuntur ac oblatio sacrificij. Quātum ad primum quod est principale, nō minus valet sacerdotis mali missa, quàm missa boni ex opere operato. Orationes autem possunt dupliciter cōsiderari . Vno modo in quā tum procedunt ab hac priuata persona: & ex hac parte maioris efficacię sunt orationes boni sacerdotis, quàm orationes mali: quia licet aliquandò Deus audiat malos tamen certum est quòd potius audit bonos. Alio modo possunt considerari prædictæ orationes tanquam procedentes â celebrante in persona ecclesiæ: & quantum ad hoc tantam efficaciā habet oratio mali, sicut oratio boni sacerdotis, & e con tra. Et idem dicendum est de horis canonicis, quæ si dicantur á ministro ecclesiæ, etiam in peccato mortali prosunt, quia dicuntur in persona ecclesiæ. Quoniam is cui mittitur aliquid non respicit per quẽ mittatur, sed quis & quid mittat: hæc sanct. Tho. Si em̃ quis mitteret seruum ad dandam eleemosynam, licet seruus doleret, & repugnaret, nihilominus eleemosyna valeret omnibus illis pro quibus offertur. Sic sacerdos cùm sit minister ecclesię missam celebrans, licet peccet ipse, prodest tamẽ alijs eius sacrificiũ . Ex parte autem orationum, & ipsius oblationis, quo melior fuerit minister eo magis accepta erit oblatio: facilius enim & sępius , & amplius impetrat bonus, quám malus. Augetur etiā valor missæ ex assistentia audientium: offerunt enim sacrificium circunstantes. Vnde in canone dicitur, pro quibꝰ tibi offerimus, vel ꝗ tibi offerunt. Vn đ regularitèr maioris valoris est missa dicta vbi sũt multi,  vbi sunt pauci. Hæretici scismatici et degradati possunt cō secrare . ¶ QVÆRItur, vtrũ hęretici scismatici, & degradati possint cōsecrare ? Magist. senten. 4. d. 13. de hæreticis & scismaticis tenet aperte, quòd quanuis tẽ tent consecrare nihil faciunt. Idem dicit de degradatis. Sed in oppositum est tota cohors theologorũ nemine excepto. Tenent enim omnes, ꝙ postquā quis est semel ordinatus semper potest consecrare veram eucharistiam. Vnde Augustinus libro de corpore Christi in mysterijs corporis, & sanguinis domini, nihil à bono magis, vel á malo minus perficitur. Itẽ . 1. Cho. 11. qui manducat et bibit indigne &c. Ecce Christus permittit se contrectari & manducari a malis, ergo eadẽ ratione ꝑmittet se consecrari á malis. Itẽ hęretici redeũtes ad ecclesiā nō ordinant̃ de nouo, ergo antea poterant cōsecrare . Magist. sentent. deceptus est ex verbis Cypria. qui sine dubio fuit illius sẽ tentiæ , ꝙ hæreticus nec poterat baptizare, nec sacramenta conficere. Sed iā fuit illud in concilio reuocatum ideô non est tenẽdum . Cũ igitur character sacerdotalis in quo fundatur potestas consecrandi sit indelebilis, non est dubitandum quin & potestas ipsa sit indelebilis. Vtrum autem tales missę hę reticorum , & excōmunicatorum valeant, & prosint, cùm sint separati ab ecclesia à qua valorem habent, dubitari posset. Verum quoniam adhuc ministri sunt ecclesiæ, & vtuntur potestate sibi ab ecclesia tradita, licet male vtantur ea, probabilius est quod valent & prosunt alijs. Nec obstat capi. quidam. 1. q. 1. quia non loquitur assertiuè, sed inquisitiuè, vt ait. sanct. Tho. 3. parte, q. 82. articulo, 8. ad. 1. Missam hæretici, scismatici et degradati, an liceat audire. ¶ QVÆritur, an liceat audire missā & suscipere cōmunionem à clericis hæreticis, scismaticis, & excōmunicatis . S. Tho. 3. p. q. 82. ar. 8. dicit, quòd à publicè suspensis ab ecclesia non licet quia ecclesia prohibet, vt à concubinarijs publicis, & à simoniacis: ab alijs autem licitum est. Sed nota quod hęc determinatio. S. Tho. vera est secundùm ius antiquum. 23. d. c. nullus, vbi dicitur. Nullus audiat missam sacerdotis quem indubitantèr nouit habere concubinam. Et in cap. sequenti hoc idem mandatur sub excōmunicatione . Et Gregorius. 4. dialogorum, & habetur. 24. q. 2. ca. coepit, dicit de puero Hermigildo filio regis Hispaniæ, quòd cum egrotaret , mandauit ei pater, vt sumeret eucharistiam ab episcopo Arriano, qui noluit, propter ꝙ à patre interfectus est: & â Gregorio martyr reputatur. Sed nunc non vide tur stādum in illo iure antiquo, quia in concilio Constantiensi determinatum est, quòd non tenemur vitare excōmunicatos , nisi sint nominatim excōmunicati , vel manifesti percusores clericorum. Idem habetur in concilio Basilien. si aliquam habent auctoritatem, & in cap. cùm non ab homine de sententia excommunicationis, dicitur quód occultè excommunicatus nō debet publicè vitari. Admonet tamen Palu. quòd quando ego scio sacerdotem esse peccatorem, licet sciam occultè benè facerem, sine scādalo aliorum me separans ab auditione missæ eius, & à receptione sacramentorum: vt illi incutiam ruborem, & moueam illum ad poenitentiam. Et sic intelliguntur cap. nostra, & cap. nisi de clerico excommunicato. An liceat sacer doti nũ quā celebrare. ¶ QVÆritur, vtrum liceat sacerdoti omnino abstinere . à celebratiōe ? sāct . Tho. 2. 2. q. 82. art. 10. tenet, ꝙ omnino tenetur sacerdos celebrare. Probatur ex verbis Ambr. iam adductis, graue (inquit) est ꝙ ad mensam tuam mundo corde, & innocẽtibus manibus nō venimus: sed grauius est si dũ poenas metuimus sacrificia non reddamus. Et. 2. Chor. 6. Hortamur vos ne in vacuũ gratiā Dei recipiatis. Ideò Maio. & Duran. dicunt ꝙ sine graui peccato sacerdos non potest abstinere à celebratione. Facit etiam ad hoc cap. dolẽtes de celebratiōe missarũ . §. sũt , vbi reprehendunt̃ qui solũ quater in anno celebrant. Et. 2. Machabe. 4. cōtra quosdā sacerdotes dicitur, ꝙ iā nō circa altaris officia dediti erant. Itẽ Luc. 22. Christus dixit. Hoc facite in meam cōmemorationẽ , ergo. Sed vtrum sit mortale omnino abstinere â celebratione? Caie. 3. p. q. 82. a. 1. tenet ꝙ nō est mortale. Et idẽ videt̃ sentire. S. Tho. cum non exprimat hoc esse mortale. Et ita tenendum est, quia nullum est præceptum iuris diuini, aut humani de hoc. Sed quoniam defraudat ecclesiam suo sacrificio ad quod offerendũ est constitutus minister nō excusatur á peccato. Et aliqui canonistę dicunt ꝙ peccat mortaliter propter verbum Ambrosij dicentis, ego quia quotidie pecco, quotidie debeo accipere medicinam. Quod habetur de consecra. d. 2. cap. si quotiescun , sed dictum est de consilio. Licet in vitis patrum legatur de quodam viro sancto, quod ordinatus in sacerdotem, nũquàm posteá celebrauit. Credendum est quod haberet aliquod impedimentum occultum, vel quod hoc faciebat ex reuelatione spiritus sancti. Celebrā di tempus op portunum quod sit ¶ QVÆRITVR, quod sit opportunum tempus ad celebrandum? Resp. sanct. Tho. quod illud in quo ecclesia cōsueuit celebrare. Omnia enim alia variātur : tamen in omnibus optimus canon est ecclesia consuetudo. Et de hac ecclesię cōsuetudin e ponit sanct. Tho. duas conclusiones. Prima oportet, quòd in ecclesia sit quotidiè hoc sacrificium. Patet, quia à Christo vocatur panis quotidianus: & intelligitur de eucharistia secundum Augustinum. Item quia si in ciuitate aliqua non celebraretur aliquo die, reputaretur graue scandalum. Secunda, missa solennis in ecclesia cōuenienter celebratur ab hora diei tertia vsque ad nonam: quia tunc est Christus crufixus . Quos autem obliget pręceptum illud de quo in prima propositione. Canonistę dicunt, quod ecclesias collegiatas & rectores earum: ita ꝙ si eorum defectu non dicatur aliquo die missa, peccaret mortaliter. Ego credo quòd non est peccatum mortale. Panormi. in cap. cum creatura de celebratione missarum, dicit ꝙ in ecclesijs collegiatis debent quotidie celebrari duæ missę , vna de die, alia de defunctis. Non oportet tamen ꝙ sit de requiem: esset enim malè factum si in die paschatis, & solẽnitatũ magnarum diceret̃ missa de requiem. Et in hoc corrigendus est error muliercularũ , & indiscreta laicorũ deuotio, cùm iubẽt dicere missas de sanctis qui non sũt in coelo, vel de requiẽ . In festiuitatibꝰ dicatis missā de die. Siluester ait, ꝙ id quod Panormitanus dicit de missa de requiem: iā est consuetudine abrrogatum . Nec est rationabile, quòd in die celebri dicatur missa de defunctis. Nec hoc potest haberi ex prædicto cap. An liceat pluries in die celebrare. ¶ QVÆritur, an oporteat pluries in die celebrare? Respondeo, quòd in capit. consuluisti, & capit. te referente, de celebra. missarum, prohibitum est pluries in die celebrare, & communicare. Sed ponuntur plures exceptiones quas ego non intelligo. Prima est in natiuitate dñi , in qua ter celebramꝰ & hæc clara est. Secundam ponit Siluester si defunctꝰ sit præsens post missam celebratam. Tũc forsan hęc erat consuetudo: quæ iam videtur abrrogata . Si tamen aliquis hoc faceret non reputaretur peccare mortaliter. Tertia qñ est necessarium infirmis viaticum porrigere, & aliter haberi non potest Quarta, pro necessitate peregrinorũ , si peregrinantes in die festo venerunt post missam celebratā . Ego miror certè, & puto ꝙ āte non erat ita arcta cō suetudo semel tm̃ celebrādi , sicut nũc est. Quinta pro necessitate nuptiarũ scilicet qñ tẽpus laberet̃ , & nō possent nuptię differri. Has exceptiones ponit etiā Raymũ . Sexta secũdũ Hostiẽsẽ qñ quis habet duas ecclesias, etiam si vna sit in titulo, & alia cōmendata : & hæc consuetudo adhuc durat. Septima quando eodem die occurrũt duæ missæ, vna de die, alia de ieiunio. Hos, 7. casus ponit Palu. 4. d. 12. q. 1. arti. 4. vbi notat ꝙ omnes prædictę exceptiones intelliguntur quando sacerdos est ieiunus, aliâs in nulla necessitate licet Panor. in dicto cap. consuluisti, ponit 8. exceptiones. 7. prædictas, & octauā si superueniat aliqua magna persona, vt episcopus & similes, quos non licet transire sine auditione missæ. Et idẽ est (ait Siluester) de quolibet alio in die festo, quoniam habet præceptum audiendi missam. Glo. in dicto ca. ponit nonā . s. si esset cōsuetum in aliqua ecclesia dicere duas missas, & non sit nisi vnus sacerdos idoneus ad celebrā dum . Addunt aliqui decimā propter paupertatem ecclesiarum, & raritatẽ sacerdotũ . Et hoc habetur in iure. 21. q. 1. ca. clericus in fine. & de electione ca. dudum, &. 10. q. 3. ca. vnio. & ita habet etiam consuetudo. Siluester addit vndecimam, scilicet quandócunq: occurrit necessitas arbitrio boni viri. Probat ex dicto ca. consuluisti, vbi dicitur, ꝙ propter necessitatẽ licet pluries celebrare. Ex quo dicto eliciũt doctores hos casus. Notat Palu. ꝙ nō licet sacerdoti pluries in die quauis celebrare. Pro quacũ  aũt necessitate nemini licet bis cōmunicare in die eodẽ Quo tẽ pore missa sit celebrāda ¶ DE tempore autem missæ solennis S. Tho. dicit ꝙ est ab hora tertia vs ad nonam. i. vsque ad horam tertiam post meridiem. Et quòd hæc consuetudo fuerit in ecclesia, patet ex cap. solent de consecra. d. 1. & licet non inueniamus præceptum de consuetudine quam nũc habemus quæ reuocet præ cedentem: nihilominus virtualiter inuenitur in hoc, ꝙ papa concedit aliqui bus priuilegia, qđ possint dicere missam post meridiem. De nocte verô nō est celebrandum: quia est iure cautũ , pręter in nocte resurrectionis, cum in pręfactione dicatur: qui hāc sacratis simam noctẽ &c. Sed hęc consuetudo abrrogata est. In aurora autẽ potest celebrari, nec oportet expectare pũctualiter : sed seruetur in hoc consuetudo. Credo tñ ꝙ in casibus propter quos licet bis celebrare, licebit etiam noctu celebrare: vt propter infirmos. Vide Gabrie. in cano. lect. 14. &. 15. Quo loco missa dicenda sit. ¶ QVÆRItur, de loco in quo missa est celebranda? S. Tho. 3. p. q. 83. art. 3. dicit quód non potest celebrari nisi in locis ab episcopo cōsecratis . Hoc probat consuetudine ecclesiæ. Vide Gabrielẽ in canone lect. 13. &. 14. & omnia illa quæ veniunt in vsum sacramẽ ti oportet, ꝙ sint sacra, vt in ca. nullus presbyter, & ca. si quis de consec. di. 1. Notandũ tamen est, quòd quanuis offerantur priuilegia celebrandi in domibus, maxima tamen irreuerẽtia est dicere missam vbi dormiunt vir & vxor: cũ etiā si in ecclesia dormierint, polluatur. Clericis cōuenit istas deuotiones corrigere. Et papa non concedit talia priuilegia nisi cum reuerẽtia , & in loco honesto. De alijs ritibus si aliquid intermittatur non ex malitia sed ex negligentia quacun , non existimetur mortale. Vnde si quispiam celebrans obliuiscatur manipuli, vel non aduertat se sine ara celebrare nō timeat peccatum mortale. Ecclesia quomodo violetur, & reconcilietur. ¶ QVÆritur, quomō violetur ecclesia, et qualitèr recōciliari debet. Resp. ꝙ. ecclesia violat̃ in duobus casibus: vt habet̃ de cōse . ecclesiæ ca. vltimo, & c. significasti de adult. Primꝰ est, si in ecclesia effũdat̃ sanguis: & hoc intelligẽ dũ est de graui effusione, nā si pugno aliquem in náribus, & fluat sanguis etiam in magna quātitate non polluitur ecclesia. Et etiam intelligitur de effusione iniusta. Si enim quispiam se defendendo occîdat aliquem in ecclesia, non propterea violatur. Nec oportet quòd sanguis cadat intra ecclesiam, ad hoc vt violetur: sufficit enim ꝙ ibi effundatur, etiā si percussus grauitèr, exeat statim ab ecclesia ante sanguis cadat. Secundus casus est emissio seminis, non solùm illicita, sed etiā licita viri cum vxore. Pollutio tamen in somnis quacunque ex causa proueniat, non violat ecclesiam. Additur tertius casus, scilicet si in ecclesia sepeliatur excōmunicatus denunciatus. De modo autem quo ecclesia debet reconciliari post fuerit polluta, distinguendum est, quia vel ecclesia est consecrata, aut dedicata, & sic a solo episcopo est reconcilianda: nisi ipse, vel papa alteri cōmisserit : potest autẽ cōmitti clerico cuicunque. Si autem ecclesia non fuerit consecrata, sed solum benedicta, potest à simplici sacerdote reconciliari. Si autem episcopus ægrotaret, & nolet cōmittere alteri ꝙ eam reconciliet, potest dare licentiam quód celebrentur ibi diuina quous ipse possit eam consecrare. Si autem vitia sint occulta, non opus est ecclesiam reconciliari, vt tenet beatus Antoninus, Guillelm. & Hostiẽsis . Si autem sint publica reconcilietur. Fiunt autẽ publica vel ex confessione eorũ qui fecerunt, vel ex euidẽtia facti. Ratio Ioannis Andreæ est, quia ecclesia non iudicat de occultis. Missa qn cœ pit celebrare. ¶ QVÆRITVR, quandò coepit missa celebrari cũ istis ritibus nũc cōsuetis ? Respondeo, ꝙ ritus ecclesię in celebratione missarum est antiquissimus. Nam Dionisius qui fuit tempo re Pauli, ponit pauciores ceremonias & ritus in libro de ecclesiastica Ierar chia. Item in cap. Iacobus de consec. d. 1. dicitur. Iacobus frater domini cui primò credita est Hierosolimitana ecclesia. Et Basilius episcopus Cæsariẽ sis (cuius claritas per totum orbem refulsit) ĩ scripturis addiderũt nobis missæ celebrationem. Glo. i. ordinẽ missę celebrādæ . Isidorus libro. 1. de officio & Dionisius dicunt, ꝙ beatus Petrus fuit primus qui hoc fecit. Hæc non inter se dissonant, potuit enim esse quod alij facerẽt auctoritate Petri qui erat pontifex. August. ad Ianuarij inquisitionem, tractans illa verba Pauli, cętera cũ venero disponā . 1. Chorint. 11. loquens quomodo sit accedẽdum ad eucharistiam, dicit Paulus apud Chorinthios ordinauit ritũ illũ qui ordinatus fuit Romæ á Petro, & Iacobo. Hugo de sancto Victo. li. 2. de sacramẽtis . p. p. 8. ca. vltimo dicit ꝙ primus omniũ celebrauit Petrus Antiochiæ: quod potest intelligi de celebratione cũ dignitate pontificali. Et ita intelligit beatꝰ Antoni. 1. p. ti. 6. c. 8. & de his sit satis Missæ defectibus quomō occurrẽdũ ¶ QVÆritur, de aliquibus defectibꝰ occurrentibus in missa, quomodo sit eis occurrendum? quid si sacerdos celebrans moriatur? vel si impediatur aliqua infirmitate: Dico, quòd si hoc cō tingit antè consecrationem, nō oportet ꝙ missa perficiatur. Si autem post consecrationẽ debet missa per alium perfici. Sed quid faciet celebrās si meminerit se esse in mortali, aut in excō municatione ? Respō. quòd si est antè consecrationẽ , dimittat missam, si non sit nota infamiæ vel scandali. At si sequatur scandalum non dimittat. Si verò sit post cōsecrationem , omnino nō debet dimittere. Idem dicẽdum est de eo qui meminit se non esse ieiunum. Quid, quādo aranea, musca, vel aliud animal venenosum cecidit in calicẽ ? Respondeo, si est ante consecrationẽ tollat animal & vinũ , & mittat aliud de nouo. Si post consecrationem accipiat animal, abluat, & comburat, & ablutio & cineres mittantur in piscinam: & sumat sanguinem. Si autem sit venenum in calice non bibat, sed seruet in calice, vel in vase apto inter reliquias: & ponat aliud vinum & iterum consecret solum vinum si nondum sumpserit hostiam. Si verò sumpserit hostiam reincipiat à consecratione hostiæ. Idem faciat si post sumptionem hostiæ deprehenderit nihil fuisse in calice, vel fuisse solam aquā , reincipiat à cōsecratione hostiæ. Quā uis si iam sumpserit aquam dubitet Palude, an debeat calicem consecrare. Si autem dubitat an dixerit verba consecrationis, dicat iterum secundũ Scotum. Si sanguis fundatur totus, ponat aliud vinum & consecret, & si cecidit super tabulam lambatur, & radatur & mittatur in piscinam. Si super mappam & potest fieri mundè sumat, vel comburatur mappa, vel sufficienter lauetur. Regula autem generalis est, quòd quotiescunque scitur vbi sunt species sacramenti, non debẽt comburi, sed seruari. Reliqua vide apud sanctum Thomam. Hęc sufficiant de sacramento eucharistiæ.