¶ QVÆRITVR, vtrum poenitentia sit sacramentum, & vtrum post baptismum sit aliquod signum visibile institutum ad remissionem peccatorum actualium? Respondeo, quod sic, & est conclusio de fide: vt patet Ioannis 10. quorum remiseritis peccata remittuntur eis. Et Matthaei. 18. quodcunque solueris super terram erit solutum & in coelis. Ex his locis patet, quod est alia auctoritas & iurisdictio inter homines ad remittendum peccata. Et haec iurisdictio inter homines exercetur per actum exteriorem, ergo poenitentia est signum sensibile institutum á Deo in remissionem peccatorum, ac proinde est sacramentum . Idem patet auctoritate ecclesiae in ca. ad abolendam extra de haereticis . Et expresse inter sacramenta numeratur confessio peccatorum. Et inter haereticos numerantur qui aliter sentiunt de sacramentis quam ecclesia romana sentit. Et in concilio Florentino sub Eugenio. 4. numeratur poenitentia inter septem sacramenta, er go. Vocatur autem sacramentum poenitentiae , quamuis contineat contritionem , & satisfactionem , & confessionem : quia sumpsit nomem ab vltimo: vt dicit. S. Tho. 4. d. 16. q. 1. a. 1. sicut saepe vsitatum est. Nam licet homo sit animal, corpus, & substantia , non denominatur nisi ab vltimo quod est homo . Sic etiam sacerdos quamuis sit diaconus et subdiaconus nominatur sacerdos ab vltimo. Quia vero vltima pars poenitentiae, quae est satisfactio est poenalis, imo omnia in hoc sacramento sunt poenalia: ideó vocatum est sacramentum poenitentiae totum aggregatum ex illis partibus tribus, tam actus poenitentis, quam absoluentis