¶ QVÆRITVR, vtrum poenitentia sit sacramentum, & vtrum post baptismum sit aliquod signum visibile institutum ad remissionem peccatorum actualium? Respondeo, ꝙ sic, & est conclusio de fide: vt patet Ioannis 10. quorum remiseritis peccata remittuntur eis. Et Matthæi. 18. quodcun solueris super terram erit solutum & in coelis. Ex his locis patet, ꝙ est alia auctoritas & iurisdictio inter homines ad remittendum peccata. Et hæc iurisdictio inter homines exercetur ꝑ actum exteriorem, ergo poenitentia est signum sensibile institutũ á Deo in remissionem peccatorum, ac proindè est sacramẽtum . Idem patet auctoritate ecclesiæ in ca. ad abolendam extra de hęreticis . Et expressè inter sacramenta numeratur confessio peccatorum. Et inter hæreticos numerantur qui aliter sentiunt de sacramentis  ecclesia romana sentit. Et in conci. Florentino sub Eugenio. 4. numerat̃ poenitentia inter septẽ sacramenta, er go. Vocatur autẽ sacramentũ poenitẽ tiæ , quāuis cōtineat cōtritionẽ , & satisfactionẽ , & confessionẽ : quia sumpsit nomẽ ab vltimo: vt dicit. S. Tho. 4. d. 16. q. 1. a. 1. sicut sæpè vsitatũ est. Nā licet homo sit animal, corpus, & substā tia , nō denoĩatur nisi ab vltimo quod est hō . Sic etiā sacerdos quāuis sit diaconus et subdiaconꝰ noĩatur sacerdos ab vltimo. Quia verô vltima pars poenitentiæ, quæ est satisfactio est poenalis, imo oĩa in hoc sacramẽto sunt poenalia: ideó vocatũ est sacramẽtũ poenitẽtię totũ aggregatũ ex illis partibꝰ tribus, tā actus poenitentis,  absoluẽtis