¶ VTRVM, autem ratione aliorum bonorum operum restituatur aliquid de gratia praecedenti? Probabiliter dicimus, quod sic. Videtur enim omnino quod bonus princeps si propter delicta abstulerit ab aliquo bona, post modum illo poenitente restituerit ei princeps aliquam bonorum partem , tot obsequia posset deinde regi exhibere, quod reddat ei omnia: & esset hoc laudabile in principe: ita prorsus videtur dignum sentire de Deo, & quod diligenti Deum vel danti eleemosynam, vel alia bona opera facienti post poenitentiam, restituat aliquid de gratia deperdita . Certum igitur est merita praecedentia non perdi omnino, sed recuperari á poenitente