Per omnia bona opera restituitur aliquid de gratia perdita. ¶ VTRVM, autem ratione aliorũ bonorum operum restituatur aliquid de gratia præcedenti? Probabiliter dicimus, quòd sic. Videtur enim omnino ꝙ bonus princeps si ꝓpter delicta abstulerit ab aliquo bona, post modũ illo poenitente restituerit ei princeps aliquam bonorum partẽ , tot obsequia posset deindè regi exhibere, quòd reddat ei omnia: & esset hoc laudabile in principe: ita prorsus videtur dignum sentire de Deo, & quòd diligẽti Deũ vel danti eleemosynam, vel alia bona opera facienti post poenitentiam, restituat aliquid de gratia deꝑdita . Certũ igitur est merita pręcedẽtia nō perdi omnino, sed recuperari á poenitẽte ¶ De contritione.