# 103 Contritio quid sit . ΒΆ DE partibus poenitentiae tractatum aggrediens. Quaeritur in primis quod sit contritio? quoniam ea est poenitentiae pars prima? Respondeo, quod est perfectus actus poenitentiae. Poenitentia enim virtus est per quam placamus nobis Deum iratum, & consequimur remissionem peccatorum. Ad haec enim duo debet dirigi tota poenitentis intentio . Est autem iste actus poenitentis dolor vnde poenitentiae dolor est contritio , qui maxime propiciatur Deum . Hieronymus & habetur de poenitentia d. 1. ca. mensuram , apud Deum non tantum valet mensura temporis quam doloris. Et Chrisostomus homelia. 21. super Matthaeum, non dolere quia peccaueris magis indignari facit Deum, quam idipsum quod antea peccaueras. Sunt de hoc infinita testimonia sanctorum, & sacrae scripturae attestantia, quod dolor de peccatis est pars poenitentiae valens ad remissionem peccatorum: vt patet ex conuersione Magdalenae, & fletu Petri post negationem &c. Habemus igitur quod contritio est dolor. Sed notandum duplicem esse dolorem, quia quidam est sensitiuus, alius est intellectiuus. Contritio autem est dolor intellectiuus & non sensitiuus: vt docet, sanct. Tho. 3. p. q. 85. ar. 1. & omnes doctores Quia contritio est in potestate nostra, sed dolor sensitiuus non est in potestate nostra, ergo. Et adhuc proprie loquendo contritio non est ipse dolor, sed odium & displicentia peccati, ex quo nascitur dolor. Est igitur contritio odium, nolitio, & detestatio peccatorum praeteritorum.