Cōtritio quid si . ¶ DE partibus poenitẽtiæ tractatũ aggrediens. Quæritur in primis quod sit contritio? quoniā ea est poenitẽtiæ pars prima? Respondeo, quôd est perfectus actus poenitentiæ. Poenitentia enim virtus est per quā placamus nobis Deum iratum, & cōsequimur remissionem peccatorum. Ad hæc em̃ duo debet dirigi tota poenitentis intẽ tio . Est aũt iste actꝰ poenitẽtis dolor vndê poenitẽtiæ dolor est cōtritio , ꝗ maximè ꝓpiciat̃ Deũ . Hierony & habet̃ de poenitentia d. 1. ca. mẽsuram , apud Deum non tantum valet mensura tẽ poris quàm doloris. Et Chrisostomus homelia. 21. super Matthæum, non dolere quia peccaueris magis indignari facit Deum, quàm idipsum quod anteà peccaueras. Sunt de hoc infinita testimonia sanctorum, & sacræ scripturæ attestantia, ꝙ dolor de peccatis est pars poenitentiæ valens ad remissionem peccatorum: vt patet ex conuersione Magdalenæ, & fletu Petri post negationẽ &c. Habemus igitur quòd contritio est dolor. Sed notandũ duplicem esse dolorem, quia quidam est sensitiuus, alius est intellectiuus. Contritio autem est dolor intellectiuus & non sensitiuus: vt docet, sanct. Tho. 3. p. q. 85. ar. 1. & omnes doctores Quia cōtritio est in potestate nostra, sed dolor sensitiuus non est in potestate nostra, ergo. Et adhuc ꝓpriè loquendo contritio non est ipse dolor, sed odium & displicentia peccati, ex quo nascitur dolor. Est igitur contritio odium, nolitio, & detestatio peccatorum præteritorum.