¶ QVÆRITVR, an sufficit dolere solũ de peccatis præteritis, vel an requiratur etiam propositum nō peccandi? Hæc est grauis quæstio & de qua sunt opiniones. Maioris in. 4. dis. 14. q. 1. & Almain, & Bonauentu. 4. d. 14. in expositione textus dicunt, ꝙ si poenitẽs nihil cogitat de futuro, nō oportet quòd habeat propositum cauendia peccatis, sed sufficit quòd actu alitèr nō habeat contrariũ actũ . Sāct . Tho. 1. 2. quæstione 113. arti. 5. & in. 4. d. 14. in expositione textus & d. 17. q. 2. ar. 2. quæstiuncula. 4. &. 3. p. q. 85. a. 3. &. q. 90. ar. 4. &. 3. contragentes, ca. 158. &. 4. contragentes, cap. 72. & Adrianus quodlibeto. 5. ar. 3. dicunt, ꝙ requiritur actuale propositum cauendi á peccatis futuris. Idẽ tenet Albertus Magnus. 4. d. 14. ar. 10. & Alexander de Ales. 4. p. mẽbro . 9. Quæ harũ opinionum sit verior ego nescio: sed probabilior est opinio sancti Tho. & & consequentèr securior, ac proindè tenẽda . Quia in materia morali oportet loqui crassis coniecturis. Pro opinione. S. Tho. faciunt verba concilij Florentini, quæ dicunt ad contritionẽ expectat dolere de peccatis commissis cum proposito non peccādi de inceps. Item Ioānis . 5. &. 8. existenti ad piscinam dixit dñs & adulterę , amplius noli peccare: non dixit nō pecces, sed noli. Item primũ quod ab eo qui fecit iniuriam postulamus, est huiusmodi ꝓ positum , señor nunca mas. Item non habet veram poenitentiam qui non diligit Denm super omnia: sed qui sic diligit Deum vult ei in omnibus placere, & in nullo displicere, ergo talis hahet propositum cauendi futura.