¶ QVÆRITVR, de quo debeat esse contritio? Respondeo, quod non de peccato originali, sed de peccatis actualibus. Et est differentia , quia ad peccata mortalia requiritur contritio: non tamen ad venialia. Vtrum autem debeat esse contritio distincta de omnibus peccatis in particulari, vel an sufficiat vnica contritio de omnibus in generali, dubitari solet. Quidam enim tenuerunt necessarias esse tot contritiones quot peccata mortalia, quia sanct. Tho. dicit quod contritio debet esse distincta de singulis peccatis mortalibus. Sed ego credo sicut dicit Caietanus quod haec opinio sit falsissima. Non oportet reddere poenitentiam ita difficilem, & inaccesibilem. Quod ego sentio est, quod ad remissionem peccatorum sufficit dolor generalis de omnibus peccatis: & non requiritur dolor in particulari. Patet quia alias non posset homo consequi remissionem peccatorum nisi in aliquo certo & determinato tempore, quod est falsissimum: nam in quocunque momento potest homo sufficienter conteri , iuxta illud Ezechielis. 33. in quacumque die ingemuerit peccator &c. Et sumitur ibi dies pro momento. Sequaela autem probatur, quia ad cogitandum peccata requiritur certum tempus, er go ad dolendum in speciali etiam requiritur tempus certum . Et hoc primum conceditur, & necessario concedendum est ab omnibus. Secundo dico quod nec ante contritionem generalem , nec post requiritur cogitatio & detestatio singulorum peccatorum in particulari ante confessionem: in ipsa enim confessione tenetur homo conteri in speciali. Cum enim confessio debeat esse distincta, tunc cum ea confitetur detestatur illa: nam alias esset fictio. Nec oportet dicere, doleo de istis quatuor & de his. 6. sed doleat de omnibus & confiteatur distincte peccata sua, et hoc sufficit. Quia actus interior poenitentiae a quo exterior proficiscitur , singula mortalia quae sub confessione cadunt respicit