Contritio ẽ de peccatis actualibus sed nō oportet vt de quolibet pctō sit disticta cōtritio ¶ QVÆRITVR, de quo debeat esse contritio? Respondeo, quòd non de peccato originali, sed de peccatis actualibus. Et est differẽtia , quia ad peccata mortalia requiritur contritio: non tamen ad venialia. Vtrum autem debeat esse contritio distincta de omnibus peccatis in particulari, vel an sufficiat vnica contritio de omnibus in generali, dubitari solet. Quidam enim tenuerunt necessarias esse tot cōtritiones quot peccata mortalia, quia sanct. Tho. dicit quòd contritio debet esse distincta de singulis peccatis mortalibus. Sed ego credo sicut dicit Caieta. quòd hæc opinio sit falsissima. Non oportet reddere poenitentiam ita difficilem, & inaccesibilem. Quod ego sentio est, ꝙ ad remissionem peccatorum sufficit dolor generalis de omnibus peccatis: & non requirit̃ dolor in particulari. Patet quia alias non posset homo cōsequi remissionem peccatorum nisi in aliquo certo & determinato tempore, quod est falsissimum: nam in quocunque momento potest homo sufficientèr cōteri , iuxta illud Ezechielis. 33. in quacũ que die ingemuerit peccator &c. Et sumitur ibi dies pro momento. Sequę la autem probatur, quia ad cogitandũ peccata requiritur certum tempus, er go ad dolendum in speciali etiam requiritur tempus certũ . Et hoc primũ conceditur, & necessario concedẽdũ est ab omnibus. Secundò dico ꝙ nec ante contritionem generalẽ , nec post requiritur cogitatio & detestatio singulorum peccatorũ in particulari ante confessionem: in ipsa enim confessione tenetur homo conteri in speciali. Cùm enim confessio debeat esse distincta, tunc cùm ea cōfitetur detestatur illa: nā aliâs esset fictio. Nec oportet dicere, doleo de istis quatuor & de his. 6. sed doleat de omnibus & confiteatur distinctè peccata sua, et hoc sufficit. Quia actus interior poenitentiæ à quo exterior ꝓficiscit̃ , singula mortalia quę sub cōfessione cadũt respicit