¶ QVÆRItur, vtrum quicumque dolor peccatorum quantumuis paruus sufficiat ad remittendum peccata? Scotus. 4. d. 14. q. 2. arti. 2. dicit quod licet quis habeat dolorem de peccatis propter Deum cum omnibus alijs bonis circunstantijs : nisi talis dolor habuerit certam intensionem, & continuationem, non sufficit . Quanta autem debeat esse ista intensio doloris, dicit quód solus Deus nouit. Sed hoc est mere voluntarie dictum. In re autem necessaria ad salutem non debemus loqui sine auctoritate sacrae scripturae, aut sanctorum. Item arguitur contra hoc, Deus pronior est ad miserendum quam ad puniendum , sed quaecunque intensio voluntatis in peccatum etiam in vno instanti sufficit ad damnandum hominem , ergo quaecumque intensio contra peccatum in quocumque instanti sufficiet ad consequendam misericordiam & remissionem. Tenendum igitur est (omissa multitudine argumentorum) quod in contritione non requiritur certa intensio, aut continuatio temporis. Sed tunc dubitatur quo modo intelligitur, quod contritio debet esse maximus dolor, vt dicunt doctores requiri: quia est de maximo malo scilicet de offensa Dei? Ad hoc dicendum , quod sicut dilectio Dei debet esse maxima non intensive , sed affectiue & appretiatiue: ita requiritur quod odio habeamus peccatum supra omne odibile: et reuera mallem esse mortuus incurrisseque quaecumque alia damna quam peccatum : licet talis actus sit remissus gradualiter. Non oportet tamen quod poenitens faciat illam comparationem , mallem pati hanc mortem, vel illud malum , quam incurrisse hoc peccatum quamuis hic actus esset valde perfectus , & multum valeret ad poenae remissionem . Sed sicut satis est ad dilectionem Dei super omnia velle ei in omnibus placere & in nullo displicere: ita ad contritionem sufficit dicere ego nullo modo vellem offendisse Deum Et licet experiamur in morte charorum nos plus dolere quam in peccatis, non turbemur: quia hoc prouenit ex eo quod praesentia magis mouent quam absentia, & magis connaturalia sunt magis sensibilia: ideo appetitum sensitiuum magis mouent. Hic autem dolor sensitiuus debet esse moderatus. Vnde apostolus. 2. Chorint. 2. admonet eos vt consolentur poenitentem quendam, ne abundatiori tristitia absorueatur . Dolor autem intellectiuus non potest esse nimius.