¶ QVÆRItur, vtrum quicũque dolor peccatorum quantumuis paruus sufficiat ad remittendum peccata? Scotus. 4. d. 14. q. 2. arti. 2. dicit ꝙ licet quis habeat dolorem de peccatis propter Deum cum omnibus alijs bonis circũ stantijs : nisi talis dolor habuerit certā intensionem, & continuationem, nō sufficit Quanta autem debeat esse ista intensio doloris, dicit quód solus Deꝰ nouit. Sed hoc est mere voluntariè dictum. In re autem necessaria ad salutẽ non debemus loqui sine auctoritate sacræ scripturæ, aut sanctorum. Item arguitur contra hoc, Deus pronior est ad miserendum quàm ad puniẽdum , sed quæcun intensio voluntatis in peccatum etiam in vno instanti sufficit ad dānandũ hominẽ , ergo quęcũ  intensio cōtra peccatum in quocũ  instanti sufficiet ad consequendā misericordiam & remissionem. Tenendum igitur est (omissa multitudine argumentorum) quòd in cōtritione nō requiritur certa intensio, aut cōtinuatio temporis. Sed tunc dubitatur quo modo intelligitur, quòd contritio debet esse maximus dolor, vt dicunt doctores requiri: quia est de maximo malo scilicet de offensa Dei? Ad hoc dicẽ dũ , ꝙ sicut dilectio Dei debet esse maxima nō intẽsiuè , sed affectiuè & appretiatiue: ita requiritur ꝙ odio habeamus peccatum supra omne odibile: et reuera mallem esse mortuus incurrisse quæcum alia dāna quā peccatũ : licet talis actus sit remissus gradualiter. Non oportet tamen ꝙ poenitẽs faciat illam comparationẽ , mallẽ pati hanc mortem, vel illud malũ ,  incurrisse hoc peccatũ quāuis hic actꝰ esset valde perfectꝰ , & multum valeret ad poenę remissionẽ . Sed sicut satis est ad dilectionẽ Dei super omnia velle ei in omnibus placere & in nullo displicere: ita ad contritionem sufficit dicere ego nullo modo vellẽ offendisse Deũ Et licet experiamur in morte charorũ nos plus dolere quā in peccatis, non turbemur: quia hoc prouenit ex eo ꝙ præsentia magis mouẽt quā absentia, & magis cōnaturalia sunt magis sensibilia: ideò appetitum sensitiuum magis mouent. Hic autem dolor sensitiuus debet esse moderatus. Vnde apostolus. 2. Chorint. 2. admonet eos vt cō solentur poenitentem quendam, ne abundatiori tristitia absorueat̃ . Dolor aũt intellectiuus non pōt esse nimius.