# 107 An de maiori peccato sit magis dolendum . ΒΆ VTRVM, de grauiori peccato si habenda maior contritio quam de minori? Respondeo primo quod non est necessarium dolere amplius de vno peccato quam de alio. Patet quia vt supra diximus, sufficit ad contritionem dolor in vniuersali de omnibus peccatis, & talis dolor non est tunc intensior respectu vnius peccati quam respectu alterius. Secundo dico quod id esset conuenentissimum , vt scilicet maiorem dolorem habeat homo de maiori peccato. Quod autem hoc non sit necessarium patet, quia alias teneretur poenitens scire grauitates peccatorum , quod scilicet sit grauius peccatum fornicatio, an detractio, quod nullo modo est dicendum.