An de maiori peccato sit magis dolẽdum . ¶ VTRVM, de grauiori peccato si habenda maior cōtritio quā de minori? Respondeo primò ꝙ non est necessarium dolere amplius de vno peccato quā de alio. Patet quia vt supra diximus, sufficit ad contritionem dolor in vniuersali de omnibus peccatis, & talis dolor non est tunc intensior respectu vnius peccati quā respectu alterius. Secundo dico ꝙ id esset cōueniẽ tissimum , vt scilicet maiorem dolorẽ habeat homo đ maiori peccato. Quod autem hoc non sit necessarium patet, quia aliâs teneretur poenitẽs scire grauitates peccatorũ , quod scilicet sit grauius peccatũ fornicatio, an detractio, quod nullo modo est dicendum.