¶ QVÆritur, vtrum dolor contritionis habere debeat hanc circunstantiam finis, vt sit propter Deum? Vtrum ad hoc quod contritio sit sufficiens ad remissionem peccatorum requiratur dilectio Dei super omnia? Respondeo quod de hoc sunt opiniones Gabriel. 4. d. 14. q. 1. et 2. & Palude. d. 17. q. 2. conclusione. 1. & Caieta. q. 1. de contritione , & Capre. 2. d. 41. q. 1. ad. 1. Grego. tenent quod requiritur dilectio Dei super omnia. Et idem videtur dicere. S. Tho. 3. p. q. 85. art. 5. vbi dicit, quód quintus actus qui concurrit ad contritionem est actus charitatis, &. 1. 2. q. 113. art. 4. 1. dicit quod ad poenitentiam non sufficit motus fidei nisi sit informatus charitate. Et. 3. p. q. 85. art. 6. dicit quod actus poenitentiae nascitur ex actu charitatis. Et probatur quia in poenitentia fit integratio amicitiae (fit enim ex inimico amicus) sed hoc est impossibile nisi inimicus incipiat diligere, ergo. In contrarium est, quia dilectionis actus est perfectior, quam actus poenitentiae, ergo remissio peccatorum non deberet tribui actui poenitentiae sed actui dilectionis: cuius oppositum dicunt omnes . Pro solutione huius dubij notandum , quod actus poenitentiae est actus distinctus ab actu dilectionis Dei: quia poenitentia & charitas distinguntur, ergo etiam actus earum. Hoc supposito videtur quód non possit esse poenitentia sine dilectione Dei, quia odium nascitur ex amore, ergo odium peccatorum nascitur ex dilectione Dei, si enim non diligerem Deum quare odio haberem peccata? nun quid propter amorem creaturae? non certe sed propter Dei amorem : cum igitur odium peccatorum sit super omne odibile in vere poenitente, ergo procedit ex amore Dei super omnia. Et ita est regulariter quod peccator ex amore mouvetur ad poenitendum . Potest tamen esse quod in voluntate non sit alius actus quam iste, doleo quia offendi Deum: qui nec est elicitus, nec imperatus a charitate & iste talis actus sine alia dilectione sufficit ad remissionem peccatorum , qui licet regulariter procedat a charitate, tamen remissio peccatorum magis tribuitur poenitentiae quam charitati, quia in sacra scriptura illi actui promittitur remissio. Et S. Tho. dicens quod poenitentia procedit ex amore, intelligendus est communiter & regulariter: vt patet apud ipsum 4. d. 14. q. 1. a. 2. quaestionem . 1. Verum est quod ipse actus poenitentiae , nolle deo displicere, est vera dilectio. Dolor igitur pectorum debet propter Deum non propter timorem poenarum , aut propter quoduis aliud: sed quia sunt offensae Dei patris pijssimi.