An contritio sit dolor propter Deum. ¶ QVÆritur, vtrum dolor contritionis habere debeat hanc circunstantiā finis, vt sit propter Deum? Vtrum ad hoc ꝙ contritio sit sufficiens ad remissionem peccatorum requiratur dilectio Dei super omnia? Resp. ꝙ de hoc sunt opiniones Gabriel. 4. d. 14. q. 1. et 2. & Palude. d. 17. q. 2. conclusione. 1. & Caieta. q. 1. de cōtritione , & Capre. 2. d. 41. q. 1. ad. 1. Grego. tenent ꝙ requiritur dilectio Dei super omnia. Et idẽ videtur dicere. S. Tho. 3. p. q. 85. art. 5. vbi dicit, quód quintus actus qui concurrit ad contritionem est actus charitatis, &. 1. 2. q. 113. art. 4. 1. dicit ꝙ ad poenitentiam non sufficit motus fidei nisi sit informatus charitate. Et. 3. p. q. 85. art. 6. dicit quòd actus poenitentię nascitur ex actu charitatis. Et probatur quia in poenitentia fit integratio amicitiæ (fit enim ex inimico amicus) sed hoc est impossibile nisi inimicus incipiat diligere, ergo. In contrarium est, quia dilectionis actus est perfectior, quā actus poenitentiæ, ergo remissio peccatorum non deberet tribui actui poenitentiæ sed actui dilectionis: cuius oppositum dicunt oẽs . Pro solutione huius dubij notādum , ꝙ actus poenitentiæ est actus distinctus ab actu dilectionis Dei: quia poenitentia & charitas distinguntur, ergo etiam actus earum. Hoc supposito videtur quód nō possit esse poenitentia sine dilectione Dei, quia odiũ nascitur ex amore, ergo odium peccatorum nascitur ex dilectione Dei, si enim non diligerem Deũ quare odio haberẽ peccata? nun quid propter amorẽ creaturæ? nō certe sed propter Dei amorẽ : cũ igitur odium peccatorũ sit super omne odibile in verè poenitente, ergo procedit ex amore Dei super omnia. Et ita est regularitèr ꝙ peccator ex amore mouet̃ ad poenitendũ Potest tñ esse ꝙ in voluntate nō sit alius actus  iste, doleo quia offendi Deum: qui nec est elicitus, nec imperatus à charitate & iste talis actus sine alia dilectione sufficit ad remissionem peccatorũ , qui licet regularitèr procedat à charitate, tamen remissio peccatorum magis tribuitur poenitẽtię quā charitati, quia in sacra scriptura illi actui promittitur remissio. Et S. Tho. dicens ꝙ poenitẽtia procedit ex amore, intelligẽdus est cōmuniter & regularitèr: vt patet apđ ipsũ 4. d. 14. q. 1. a. 2. quęstiũ . 1. Verũ ẽ ꝙ ipse actꝰ poenitẽtię , nolle deo displicere, ẽ vera dilectio. Dolor igit̃ pctōrũ debet propter Deũ nō ꝓpter timorẽ poenarũ , aut propter quoduis aliud: sed quia sunt offensæ Dei patris pijssimi.