¶ QVÆritur, vtrum qui dolet sicut nunc diximus semper recipiat gratiā ? Caieta. q. 1. de contritione, tenet mirabilem opinionẽ , scilicet ꝙ stat quẽpiā dolere de peccatis perfectè, & perfectè proponere cauere ab illis in futurum, & perfectè diligere Deum suꝑ omnia, & non habere gratiam. Ratio eius est quia aliás sequæretur ꝙ posset quis habere euidẽtiam quòd sit in gratia. Oppositum tenent omnes doctores, & dicũt ꝙ quāprimum fecerit aliquis totum quod in se est, statim habebit gratiam. Vide S. Tho. 1. 2. q. 112. ar. 2. ad. 1. & q. 113. ar. 3. &. 8. &. 3. p. q. 85. a. 5. &. 6. Et in pluribus alijs locis. Et oppositum esset contra scripturam sacrā dicẽtẽ . Conuertimini ad me & ego cō uertar ad vos: iam hic poenitens con uertitur ad Deum, & Deus non conuertitur ad poenitentem. Iacob 4. appropinquate Deo, & appropinquabitur vobis. Et Ioan. 14. qui diligit me diligetur à patre meo. Et psal. 50. Cor contritũ & humiliatum Deus nō despicies. Falsissimum ergo est quod Caieta. dicit. Et dico ꝙ non stat de lege ꝙ talitèr poenitens careat gratia cum faciat totum quod in se est. Nec hoc dato sequitur se scire euidẽtèr ꝙ habeat gratiam. Non enim ego possum habere euidentiam, ꝙ doleo de peccato super oĩa , vel ꝙ proponā perfectè cauere in futurũ . Habemus igitur pro certo, quòd qui sic dolet habebit gratiam