# 109 An qui dolet propter Deum semper recipiat gratiam. ¶ QVÆritur, vtrum qui dolet sicut nunc diximus semper recipiat gratiam ? Caieta. q. 1. de contritione, tenet mirabilem opinionem , scilicet quod stat quempiam dolere de peccatis perfecte, & perfecte proponere cauere ab illis in futurum, & perfecte diligere Deum super omnia, & non habere gratiam. Ratio eius est quia aliás sequaeretur quod posset quis habere euidentiam quod sit in gratia. Oppositum tenent omnes doctores, & dicunt quod quamprimum fecerit aliquis totum quod in se est, statim habebit gratiam. Vide S. Tho. 1. 2. q. 112. ar. 2. ad. 1. & q. 113. ar. 3. &. 8. &. 3. p. q. 85. a. 5. &. 6. Et in pluribus alijs locis. Et oppositum esset contra scripturam sacram dicentem . Conuertimini ad me & ego conuertar ad vos: iam hic poenitens con uertitur ad Deum, & Deus non conuertitur ad poenitentem. Iacob 4. appropinquate Deo, & appropinquabitur vobis. Et Ioan. 14. qui diligit me diligetur a patre meo. Et psal. 50. Cor . contritum & humiliatum Deus non despicies. Falsissimum ergo est quod Caietanus dicit. Et dico quod non stat de lege quod taliter poenitens careat gratia cum faciat totum quod in se est. Nec hoc dato sequitur se scire euidenter quod habeat gratiam. Non enim ego possum habere euidentiam, quod doleo de peccato super omniam , vel quod proponam perfecte cauere in futurum . Habemus igitur pro certo, quod qui sic dolet habebit gratiam