# 110 An attritio possit fieri contrictio . ¶ QVÆritur, vtrum attritio possit fieri contritio ? Ad hoc suppono ex omnibus doctoribus, & sancto Thoma quod nihil aliud est contritio quam dolor perfectus: attritio vero dolor imperfectus. Tunc dicit sanct. Tho. 4. d. 17. q. 2. art. 1. quae stiuncula. 3. quod attritio non potest fieri contritio. Probatur, quia principium contritionis est gratia, virtus infussa: attritionis vero principium est habitus acquisitus, vel sola potentia: idem autem actus non potest elici a virtute infussa, & acquisita vel a potentia, ergo. Sciendum est tamen , quod duplex est contritio, quaedam intrinsice, quae habet hoc pro obiecto: doleo de peccatis super omnia. Alia extrinsice. i. ex circunstantia , & sic omnis dolor qui est cum gratia vocatur contritio . Eodem modo duplex est attritio. Quaedam intrinsice ex obiecto, vt puta, doleo de peccatis quia turpia sunt & infamia, vel propter infernum . Alia extrinsice, puta do leo de peccatis propter Deum : & cum omnibus circunstantijs, sed omitto praeceptum aliquod necessarium . Tunc sit conclusio , nunquam ex attritione fit contritio intrinseca, quia differunt ex obie cto: vna enim dolet propter Deum, alia propter poenas. Vnde conclusio. S. Tho. intelligitur de attritione proprie dicta, & de contritione proprie dicta.