An attritio possi fieri cōrririo . ¶ QVÆritur, vtrum attritio possit fieri cōtritio ? Ad hoc suppono ex omnibus doctoribus, & sācto. Tho. ꝙ nihil aliud est cōtritio quā dolor perfectus: attritio verò dolor imperfectus. Tunc dicit sanct. Tho. 4. d. 17. q. 2. art. 1. quæ stiuncula. 3. quod attritio nō potest fieri contritio. Probatur, quia principiũ contritionis est gratia, virtus infussa: attritionis verò principium est habitꝰ acquisitus, vel sola potentia: idem autem actus non potest elici à virtute infussa, & acquisita vel à potentia, ergo. Sciendum est tñ , ꝙ duplex est contritio, quædam intrinsice, quę habet hoc pro obiecto: doleo de peccatis super omnia. Alia extrinsice. i. ex circunstā tia , & sic omnis dolor qui est cum gratia vocatur cōtritio . Eodem modo duplex est attritio. Quædam intrinsice ex obiecto, vt putâ, doleo de peccatis quia turpia sunt & infamia, vel propter infernũ . Alia extrinsice, putâ do leo de peccatis propter Deũ : & cũ omnibus circunstantijs, sed omitto præ ceptũ aliquod necessariũ . Tunc sit cō clusio , nunquā ex attritione fit contritio intrinseca, quia differunt ex obie cto: vna em̃ dolet propter Deum, alia propter poenas. Vnde conclusio. S. Tho. intelligitur de attritione ꝓpriè dicta, & de contritione propriè dicta.