¶ QVÆRItur, vtrum tota ista vita sit tempus contritionis? Respondeo primo quod est expediens & conueniens saepe dolere de peccatis. Et sancti ita consulunt . Ad amicitiam enim pertinet saepe dolere de offensa facta amico: maxime quia dolere debemus quousque reparemus detrimentum factum per peccatum, sed multa sunt quae nullo modo possunt reparari, puta tempus quod perdidimus peccando, ergo per totam vitam dolere debemus de illo. Hoc autem intelligendum est de dolore qui est in voluntate, nam de sensitiuo dolore graue esset videre amicum semper esse tristem. Loquendo autem de doloris tempore qui est sub praecepto dico quod de peccato semel dimisso non tenemus amplius dolere, quia Deus non iudicat bis in idipsum, vt dicitur Nahum. 1. Sed de peccato non dimisso est dubium quando teneatur homo conteri ? Ad hoc Caietanus quodlibeto. 2. q. 3. dicit quod praeceptum contritionis partim est affirmatiuum, quia obligat ad actum, scilicet ad dolorem: partim negatiuum, quia obligat ad non manendum , in peccato. Loquendo de hoc prae cepto in quantum est affirmatiuum obligat semper, sed non ad semper: sicut & reliqua praecepta affirmatiua, scilicet in casu necessitatis, puta cúm quis administrat, vel recipit sacramentum , vel in articulo mortis. Loquendo vero de praedicto praecepto in quantum est negatiuum obligans ad non manendum in inimicitia Dei, obligat sicut & caetera praecepta negatiua, semper & ad semper , & ad statim. Et sicut qui tenet alienum tenetur statim reddere sic qui est in statu inimicitiae Dei, tenetur statim ab illo exire. Peccat autem contra hoc praeceptum qui habet actum commissionis contrarium, puta si dicat volo manere in hoc statu per diem aut per horam. Sicut qui retinet alienum non semper peccat de nouo, sed cum habet hunc actum positiuum , nolo reddere alienum, est tamen semper in malo statu. Magister meus Victoria tenet quod nullum est praeceptum de poenitentia, aut contritione quod obliget sub nouo peccato. Quanuis peccatum mortale sine poenitentia non possit deleri, ac proinde sit necessarium dolere seu poeniteri: sed qui non penituerit, damnabitur quidem propter peccata quae commissit , sed non quia non poenituit. Sed quia mihi magis placet opinio contraria ideo hanc non prosequor.