An tota vita sit tẽpus cōtritionis . ¶ QVÆRItur, vtrũ tota ista vita sit tempus contritionis? Respondeo primò quòd est expediens & conueniẽs sæpè dolere de peccatis. Et sancti ita cōsulunt . Ad amicitiā enim pertinet sępè dolere de offensa facta amico: maximè quia dolere debemus quousque reparemus detrimentum factum per peccatum, sed multa sunt quæ nullo modo possunt reparari, putâ tempus quod perdidimus peccando, ergo per totam vitam dolere debemus de illo. Hoc autem intelligendum est de dolore qui est in voluntate, nam de sensitiuo dolore graue esset videre amicũ semper esse tristem. Loquẽdo autem de doloris tẽpore qui est sub pręcepto dico ꝙ de peccato semel dimisso non tenemus amplius dolere, quia Deus non iudicat bis in idipsum, vt dicitur Nahum. 1. Sed de peccato nō dimisso est dubium quādo teneatur homo cō teri ? Ad hoc Caietanus quodlibeto. 2. q. 3. dicit ꝙ præceptũ contritionis partim est affirmatiuum, quia obligat ad actum, scilicet ad dolorem: partim negatiuum, quia obligat ad non manẽ dũ , in peccato. Loquendo de hoc præ cepto in quantum est affirmatiuũ obligat semper, sed non ad semper: sicut & reliqua præcepta affirmatiua, scilicet in casu necessitatis, putâ cúm quis administrat, vel recipit sacramẽtum , vel in articulo mortis. Loquendo verô de prædicto præcepto in quantum est negatiuum obligans ad non manẽ dum in inimicitia Dei, obligat sicut & cętera præcepta negatiua, semper & ad semꝑ , & ad statim. Et sicut qui tenet alienum tenetur statim reddere sic qui est in statu inimicitiæ Dei, tenetur statim ab illo exire. Peccat autẽ contra hoc pręceptum qui habet actũ cōmissionis contrarium, putâ si dicat volo manere in hoc statu per diẽ aut per horam. Sicut qui retinet alienum non semper peccat de nouo, sed cùm habet hunc actum positiuũ , nolo reddere alienum, est tamẽ semper in malo statu. Magister meꝰ Victoria tenet quòd nullũ est præceptum de poenitentia, aut contritione quod obliget sub nouo peccato. Quanuis peccatum mortale sine poenitentia non possit deleri, ac proindè sit necessarium dolere seu poeniteri: sed qui nō penituerit, dānabitur quidem propter peccata quę cōmissit , sed non quia non poenituit. Sed quia mihi magis placet opinio contraria ideò hāc nō prosequor.