¶ QVÆritur, quae sit materia huius sacramenti? Respondeo quod materia remota sunt peccata poenitentis. Vnde cum beatissima virgo nullum prorsus peccatum habuerit, falsissimum est quod quidam fingunt scilicet quod confitebatur b. Ioanni euangelistae . Materia vero propinqua est confessio peccatorum mortalium post baptismum commissorum.