¶ QVÆritur, quæ sit materia huius sacramenti? Respon. ꝙ materia remota sunt peccata poenitentis. Vnde cùm beatissima virgo nullum prorsus peccatũ habuerit, falsissimũ est quod quidā fingũt scilicet ꝙ cōfitebatur b. Ioā ni euangelistę . Materia verò ꝓpinqua est confessio peccatorum mortalium post baptismum commissorum.