¶ QVÆritur, vtrum post hanc vitam sit locus poenitentiae? Respondeo , quod non, sed prout in corpore gessit siue bonum, siue malum recipiet. 2. Chorinthi. 5. Et vbi ceciderit lignum ibi manebit, eccle siast. 11. veniet nox quando nemo poterit operari, Ioann. 9. Sed contra de Trajano, & alijs quos apostoli suscitauerunt, quorum aliqui forsan erant in infernum detrusi. Respondeo non dubito quin Deus possit homines damnatos liberare ab inferno, sed hoc est praeter legem. Id autem quod dicitur de Trajano, timeo quod sit fabula, tamen quicquid sit , Deus potest omnes damnatos eripere ab inferno: etiam si non poeniteant . E sic non opus est dicere quod suscitauit illum ad poenitendum: non enim erat opus.