¶ QVÆritur, vtrum saltim peccata venialia post hanc vitam remittantur? Respondeo, quod cum multi moriantur in peccatis venialibus, vel quia non cogitauerunt de illis, vel quia complacent sibi in aliquo, necessarium est dicere quod in alia vita remittantur. Et ita. S. Tho. 4 d. 21. q. 1. arti. 3. Et in additionibus. q. 4. ar. 3. dicit, quod peccata venialia remittuntur in purgatorio: & eodem modo sicut in via remittuntur. In inferno autem ideo non remittuntur , quia ibi existentes sunt inimici Dei, & Deus eorum opera non acceptat. At existentes in purgatorio sunt amici Dei, & ideo acceptantur eorum opera: & etiam per displicentiam peccatorum remittuntur eis peccata venialia. Ita Grego. 4. dialo. ca. 39. et habetur. 25. dis. ca. qualiter, et August. 21. de Ciuitate. ca. 24. Matth. 12. non remittetur ei neque in hoc seculo neque in futuro. 2. Machabeorum . 12. sancta ergo & salubris cogitatio. Opera igitur bona existentium in purgatorio sunt quidem meritoria remissionis peccatorum, non tamen gloriae.