¶ QVÆritur, vtrũ saltim peccata venialia post hanc vitā remittantur? Respondeo, ꝙ cũ multi moriātur in peccatis venialibus, vel quia non cogitauerunt de illis, vel quia complacent sibi in aliquo, necessariũ est dicere ꝙ in alia vita remittantur. Et ita. S. Tho. 4 d. 21. q. 1. arti. 3. Et in additionibus. q. 4. ar. 3. dicit, ꝙ peccata venialia remittũ tur in purgatorio: & eodem modo sicut in via remittuntur. In inferno autem ideò non remittũtur , quia ibi existentes sunt inimici Dei, & Deus eorum opera non acceptat. At existẽtes in purgatorio sunt amici Dei, & ideò acceptantur eorũ opera: & etiā per displicentiā peccatorũ remittuntur eis peccata venialia. Ita Grego. 4. dialo. ca. 39. et habetur. 25. dis. ca. qualitèr, et August. 21. de Ciuitate. ca. 24. Matth. 12. non remittetur ei ne in hoc seculo neque in futuro. 2. Machabeorũ . 12. sancta ergo & salubris cogitatio. Opera igitur bona existentium in purgatorio sunt quidem meritoria remissionis peccatorum, non tamen gloriæ.