¶ QVærit̃ , vtrũ remittat̃ per cōtritionẽ tota poena peccatis debita? Resp. ꝙ non, quia aliâs nō esset opus purgatorio. Quòd aũt post remissionem culpæ maneat reatꝰ poenę , probatur vnica auctoritate. 2. Regũ . 12. vbi postquā peccatũ Dauid remissum est, dicitur in poenā eius, vnicus filius qui natus est tibi morietur. Et alius locus Iosue, 22. an parum vobis est ꝙ peccastis in Beelphegor, & vs in pręsentem diẽ macula huius sceleris in vobis permanet? Vide sanct. Tho. 1. 2. q. 86. ar. 2. Potest nihilominus tanta esse contritio ꝙ sufficiat ad remittẽdum totam poenam sicuti credimus de Magdalena. Et hęc de contritione sufficiant.